Letter #3234
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1547-10-21
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-10-26 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Mitto Reverendisssimae Dominationi Vestrae instructionem domino palatino Syradiensi datam. Quod si quid praeterea necesse putaverit, per cubicularium ei scribi poterit. Collegam ferre noluit, interea vero, simul ut hinc discesserat, scripsit reverendissimo domino, num sibi liceret ea compendio dicere, quae fusius essent in instructione perscripta, ac scriptam instructionem offerre. Quae potestas ei permissa est. Ageret, quibus verbis vellet, dummodo res non mutaret.
Quae Reverendissimae Dominationis Vestrae animum affligunt, eadem illa multos male habent. Affirmant nonnulli falsum fuisse rumorem. Faxit Deus, vanus ut sit.
De valetudine Reverendissimae Dominationis Vestrae tristis
Qui citavit reverendissimum dominum Culmensem, servitor est domini procancellarii. Magna se ab eo iniuria affectum queritur. A reverendissimo domino Culmensi nullae, quod sciam, huc ea de re scriptae sunt litterae. Cuius ego dignitati non deero, sed satius existimarem, ut istic cum eo, quem offendit, transigeret. Quamvis enim adolescentem illum non noverim, audio tamen, quod gravissime ferat iniuriam sibi factam.
Constellatus quid habuerit negotii cum reginali maiestate, nescio. Hoc tantum scio, quod hanc adventus sui causam coram regia maiestate narravit, quod intellexisset absenti sibi detractum esse, quasi quaedam secus ab se facta essent, quam fides eius et officium postularet: nunc adesse se, ut se purgaret, si quis obicere aliquid vellet. Quodsi vero in faciem nemo diceret, supplex a maiestate regia petivit, si quid de honore eius absentis detractum vellet, ne fidem verbis eius adhiberet. Respondit ei reverendissimus dominus maiestatem regiam detractionibus locum non dare, et cum nemo sit, qui dicat in faciem, de fide illius bene persuasum esse. Non his quidem verbis, sed in superinscribed⌈inin superinscribed⌉ eam tamen sententiam res acta videtur, quantum ego meminisse queo. Erat autem res instructa. Mecum fuit fortasse ter, sed quod a me diligenter adeo sciscitatus est, rescire non potuit. Cum reverendissimo domino egit de praefectura Rhedensi, mecum ne verbum quidem. Obtinuit etiam nonnulla civitatis nomine. Praecipuum AAWO, AB, D. 19, No.75_2 fuit illud, quod ei condonata est quattuor aut quinque annorum statio. Neque enim satis recordor.
Quod hidden by binding⌈[od]od hidden by binding⌉ Vestra Reverendissima Dominatio confidenter scribit reverendissimo domino, est id illi valde gratum. Quamobrem ne dubitet frequenter hidden by binding⌈[ter]ter hidden by binding⌉ id facere.
Legatio quid in se contineat, lecta illa Reverendissima Dominatio Vestra cognoscet. Non tractatur in ea de iure neque eo hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉ adhuc ventum est. Recte autem factum, quod admonuit Reverendissima Dominatio Vestra de iis, quae in regestris quaerenda sunt, quae diligenter investigari faciam hidden by binding⌈[ciam]ciam hidden by binding⌉.
De vidua, quam commendat mihi Reverendissima Dominatio Vestra, faciam lms. u reg. i⌈ums. u reg. i⌉bens, ut illius iustitiae praesto adsim hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉. De Alexandro nihil scribit dominus Caspar, praeterquam quod finis adhuc nullus. Petit, ne detur ei fides publica.
Agitur de comitiis prorogandis ad festum Epiphaniarum. Haec iam altera est prorogatio. Quod hodie decernitur, cras irritum pronuntiatur. Dominus dux Prussiae vocabitur ad comitia. Agitur de vocanda simul Reverendissima Dominatione Vestra. Plura scriberem, sed caligant iam oculi. Mitto nova: et vetera, et nova.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem hidden by binding⌈[Dominationem]Dominationem hidden by binding⌉ Vestram diu servet incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus