Letter #324
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1527-01-04
received Valladolid, [1527]-03-30 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico Ioanni Dantisco, secretario et oratori nostro, fideli dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae totiusque Prussiae ac Masoviae etc. dominus et heres
Magnifice fidelis dilecte.
Accepimus litteras tuas vel volumen potius, quo nobis satis diffuse et ex animi nostri sententia descripsisti cum res alias multas, quae in curia caesareae maiestatis aguntur, tum declaratam tandem voluntatem eius maiestatis de castro Barensi et castellano illi praeficiendo. Sperabamus quidem nullam nos difficultatem in ipso ducatu et castro Barensi ad nos et serenissimam dominam coniugem nostram iure legitimae successionis devoluto habituros. Sperabamus etiam nos in nostris iustis petitionibus benignius et aequanimius responsum accepturos. Postquam tamen ex causis, quas perscripsisti, aliter fieri nec id impetrari potuit in praesens, quod petivimus, id quod dant accipimus aequo animo et volumus, ut illius caesareae maiestati agas nomine nostro gratias quam amplissimas, quod tandem has difficultates nobis iniectas quoquomodo sustulerit ipsamque arcem Barensem nobis restitui fecerit.
Ceterum iam istic non incognitus est ingens casus regni Hungariae et miserabilis interitus serenissimi olim domini Ludovici Hungariae et Bohemiae regis, nepotis nostri desideratissimi, proelio cum Turcis infeliciter commisso, post quem eventum, nobis partim dolore affectis, partim rebus Masoviticis et aliis regni nostri negotiis occupatis, Bohemi serenissimum principem Ferdinandum archiducem Austriae, Hungari vero unanimi omnium suorum voluntate praeter aliquot ex optimatibus, qui ipsi serenissimo principi Ferdinando adhaeserunt, dominum Ioannem de Zapolia waywodam Transsilvaniae in regem elegerunt et coronarunt, propter quod intelligimus ipsum serenissimum principem Ferdinandum etiam per adhaerentes sibi electum et vigore cuiusdam inscriptionis regnum ipsum Ungariae armis exigere velle. Intelligimus item ex adverso Ungaros universos ita esse animatos et offirmatos, ut potius Turcis se dedant et cum illis pariter alia regna et dominia Christiana adoriantur, quam ut sese contra animi sui sententiam ab ipso serenissimo principe Ferdinando occupari patiantur. Unde, quanta ruina toti rei Christianae immineat, quilibet abunde cognoscere potest. Nos, qui qui hoc infelici et turbulentissimo tempore de nullo alio, quam de communi Christianorum pace solliciti sumus, nihil operae praetermittere volumus, quo hanc imminentem tempestatem aliquibus aequis rationibus intercipiamus. Quod idem ut caesarea maiestas apud serenissimum fratrem suum agere velit, illam tu nostro nomine ob amorem salutis rei Christianae diligenter rogabis. Regnum enim hoc Ungariae, quod Turcis tamquam scutum totius Christianitatis oppositum est, et quod hoc anno maiori ex parte perfractum est, si alia ex parte a Christianis infestabitur, nihil erit amplius, quod vi et rabiei immensae Turcorum opponi possit, quin ad intima totius Christianitatis penetrent et summam totius Christianitatis occupent.
Volumus autem, ut tantisper adhuc in curia caesareae maiestatis maneas et inde de rebus omnibus, quae illic aguntur, nos abunde, prout hactenus fecisti, reddas certiores, donec litteris nostris fueris revocatus. Cum autem redire te ad nos voluerimus, mittemus tibi litteras necessarias tam ad caesaream maiestatem, quam etiam ad serenissimos Galliae et Angliae reges, ita ut optasti.
Miramur, quod litterae nostrae tarde ad te perferuntur, quod fit negligentia trapesitarum et nummulariorum, quibus eaedem litterae tibi transmittendae committi solent. Nihil enim praetermittimus, quin tibi id omne significemus, quod in res nostras et dominiorum nostrorum putamus pertinere.
Adhuc civitates nostras Gdanensem et Elbingensem non cessant officiales camerae imperialis evocare, quae res et molestissima est nobis et nullo pacto ferenda. Committimus tibi, agas apud caesaream maiestatem, ut ipsos officiales contineat mandetque, ne deinceps civitates nostrae ab illis impetantur, ne nos vicissim aliquid eiusmodi statuere cogamur in regno nostro, quod civitatibus et incolis Germaniae magnum afferre posset nocumentum.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, quarta die Ianuarii, anno Ihesu Christi M-o D-o XXVII-o, regni nostri anno vigesimo primo.
Sigismundus rex subscripsit
Commissio propria regiae Maiestatis