Letter #3247
[Ioannes DANTISCUS] to Martin ALLEXWANGENHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-10-31
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Martino Alexswange
Honeste in Christo nobis dilecte.
Quod dolenter aegritudinem nostram, qua nos Deus in itinere versus Graudentz corriperat, tuleris, eo tuum erga nos amorem et observantiam magis nobis testatam reddidisti. Sumus tamen eius auxilio, qui nos eo morbo ad emendationem nostram invisit, ita iam sublevati , ut non dubitemus, quin integram nostram valetudinem indies, ipso hoc largiente, simus recuperaturi.
Quam misisti instructionem ad conventus Regni particulares, nobis fuit gratissima, utque talia et his similia semper nobis communices, te hortamur. Quo nobis rem gratam, semper omni propensione nostra compensandam, es facturus.
Bene vale.
Datae ex arce nostra Heilsberg, ultima Octobris MDXLVII.