Condolenter ex ⌊⌋ tuis casum magnifici domini ⌊palatini Marienburgensis⌋, parentis tui et amici nostri carissimi, intelleximus, quod in itinere huc ad nos ex legatione revertens ⌊Posnaniae⌋ dolor pedis eum corripuerit.
Instat nunc ⌊conventus harum terrarum⌋, qui praeter spem nostram in ⌊Vormdit⌋ edictus est, huic ne interesse possit, fortassis eo morbo impedietur. Meliora tamen nobis de valetudine ⌊eius⌋ promittimus, quam ut Deus illi integram largiatur, quo nobiscum hic reb[us] ⌊patriae⌋ consulat, ex animo precamur. Teque admonemus, ut diligenter apud eundem magnificum dominum ⌊palatinum⌋, parentem tuum, instes, ne se ex hoc ⌊conventu⌋ , quominus consiliis nostris intersit, subtrahat, quod eum non gravate facturum speramus, si illi persuaseris negotia ardua , de quibus ⌊domini consiliarii⌋ consulere debent, eius praesentiam requirere nec ea carere posse.
Ad superiores tuas ⌊⌋ sexta huius tibi ⌊⌋. Quod si serius ad te perlatae fuerint, cogitabis hoc negligentia subditorum ⌊patris⌋ tui in villis ⌊Baisen⌋ et ⌊Lumpe⌋ commorantium accidisse, qui litteras nostras ad tuos scriptas suscipere nolunt, sed contemptim eas burgrabio nostro in ⌊Vormdit⌋ remittunt, de qua re in ⌊⌋ ad ⌊matrem⌋ tuam mentionem fecimus. Tu itidem cura, ne hanc inoboedientiam impune ferant.
Bene vale.