Letter #3260
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1547-11-15
received Wormditt (Orneta), 1547-11-21 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Cracoviensi(!), domino observatissimo
Reverendissime Domine, Domine colendissime.
Officiosae servitutis meae commendationem.
Mihi quoque videtur idem, quod Reverendissimae Dominationi Vestrae, genus hoc appellationis, coram notario quae fit, admittendum non esse, nisi doceri legitime possit, a iudicibus appellationi non esse delatum. Ceterum valde frequentantur hoc tempore appellationes eiusmodi. Nam dominus Adrianus Fridwald produxit fortasse quattuor, quae mihi visae sunt admodum temerariae et frivolae. Hoc ipsum fecit Rack quoque. Itaque scriptum est ad dominos consiliarios, ut de hoc genere appellationum cognoscerent sententiamque suam perscriberent, quantum eis tribuendum, existiment. A quibus quod erit responsum, habiturum auctoritatem puto.
Contra Elbingenses qui agat, nemo est. Itaque cras eos absolutos iri spero. Si quid praeterea postulaverint, id quoque fortassis obtinebunt.
Ego illis defuturus non sum, sed neque causae relictae viduae dominae Schewke, dummodo prius adversa quoque pars audiatur, a qua nemo adhuc venit.
Deum precor, ut Vestram Reverendissimam Dominationem du servet incolumem et felicem.
Cuius me gratiae commendo.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Piotrcoviae, XV Novembris anno Domini 1547.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis
Postscript:
Bino exemplo dedi has litteras, propterea quod Mauricius priorem se venturum istuc dicebat. Ego autem describendi laborem in tantis meis occupationibus ferre non potui.