Quod ad ⌊dominos hic consiliarios⌋ a serenissima ⌊maiestate regia⌋ de frivolis appe[lla]tionibus, quae per partes coram notario et testibus fieri contra receptam con[sue]tudinem consueverunt, scriptum est, nondum huc pervenit. Quam primum hoc allatum fuerit, nullum erit dubium, quin id de il[lo] ⌊domini consiliarii⌋ constituent, quod et iuri hic nostro respondebit, et recepto more non sit contrarium. Eiusmodi appellationum plures ad aul[am] brevi tempore pervenisse, quam quae legitime ab ordinariis factae sunt. Non dubito, cum in insinuandis illis partes hactenu[s] in aula regia repulsam passi non sint. Quod cum fiet, facile ab huiusmodi appellationibus abstinebunt, et ita futurum est, ut no[bis] hic iustus ordo iudiciorum restituatur.
Gratum mihi fuit , quod Dominatio Vestra scribit eam causae honestae ⌊vi[duae]⌋ domini ⌊Georgii Scheveke⌋ non defuturam. In qua exemplum appellation[is] coram notario et testibus factae his adiunctum mitto. Unde Dominatio Vestrae facile, quas exceptiones pars adversa praetendat, cognoscet. Potissim[am] autem inter illas esse iudico, quam de non vocando ad ⌊tribunal regium⌋ extra ⌊has terras⌋ praetexunt, quasi serenissima ⌊maiestas regia⌋ ex auctoritate sua in ⌊subditos⌋ suos hoc admittere et huiusmodi citationes contra illos decernere non possit. Cum non nova haec sit consuetudo, sed in multis, qui pari modo praecedente citatione regia ex ⌊his terris⌋ evocati fuerunt, comprobata.
Cum itaque nihil adversarii dictae ⌊viduae⌋ quaerant, quam ut eam expensis in iustissima causa onerent, iterum rogo, ne Dominatio Vestra illi suo patrocinio una cum ⌊ reverendissimo domino Cracoviensi⌋ et magnifico domino ⌊vicecancellario⌋, in quorum litteris itidem mentionem eius feci, deesse velit , sed magis providere, quominus in evicto suo iure impediatur. Requirere hoc aequitatem et ipsum serenissimae ⌊maiestatis regiae⌋ iustissimum decretum in ea causa pronuntiatum videntur.
Quod pari modo ⌊Elbingensium⌋ causae ad meam commendationem non defuit, Dominationi Vestrae ago gratias nec dubito, quin aliquando Elbingenses ipsi pro hac Dominationis Vestrae illis administrata opera, sint satisfacturi.
Quae in causa legationis ad sacratissimam ⌊maiestatem caesaream⌋ ad ⌊reverendissimum dominum Cracoviensem⌋ misi, ea ut mihi remittantur plurimum rogo, praesertim litteras a serenissima ⌊maiestate regia⌋ in ⌊Hispaniam⌋, ⌊Italiam⌋ et ⌊Germaniam⌋ ad me scriptas. Eventum et effectum — qui utinam prosperrimi et ex re nostra contingerent! — eiusdem legationis, cuius ad me Dominatio Vestra exemplum misit, summopere exspecto. Quid mihi de illa videtur, quem finem illa et quod responsum orator noster forsan obtinebit, iudicium meum antea ⌊reverendisimo domino Cracoviensi⌋ in imposita scheda litteris meis descripsi.
Nunc a ⌊reverendissima dominatione eius⌋ rogavi, si fieri posset et liceret, mihi legationem Gallicam communicaret, de qua nihil firmum — cum ⌊Gallos⌋ semper leves esse cognoverim et plus verbis quam mente promittere — polliceri possum. Dominatio Vestra curabit ut scire possim, quid postulaverit et attulerit.
⌊Psytacus⌋ meus huc cum proximis litteris ex aula rediens non applicuit, sed in itinere aegritudine correptus, eas ⌊Mauritio⌋, ut ad me deferret, dedit. ⌊Hic⌋ cum denuo a ⌊dominis consiliariis⌋ ad aulam expediretur, has illi, ut Dominationi Vestrae redderet, commisi. Si quid posthac scribendum occurret, allegaturus sum cum meis proprium nuntium.
Dominationem Vestram feliciter valere opto.