Letter #3267
Christoph von ZEHMEN (CEMA) to Ioannes DANTISCUSStuhm (Sztum), 1547-11-24
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-12-27 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino ac domino
Salutem.
Nulla cogitatione assequi possum nec verbis satis idoneis exprimere, quantam incredibilem laetitiam atque voluptatem ex proximis Vestrae Reverendissimae Paternitatis cf.
Nulla certe tanta esse potest calamitas, quae non magnorum hominum favore diminuatur. Ideo, quod Vestra Reverendissima Paternitas me plane indignum in hac mea fragilitate atque odio parentum in suam tutelam atque patrocinium clementer acceperit, ingentes habeo gratias nec intermittam, quin non ea benevolentia, quae sola ex bonitate naturae in me propagare coepit, indies augeatur atque omni meo debito officio confirmetur. Praeterea consolationem, quam Vestra Reverendissima Paternitas insuper addidit, magnopere me confirmavit ac ut omnem maerorem animi penitus abiciam, submonuit. Quis enim non videt, quod in hac corrupta rerum natura nihil perfecti atque firmi sit conditum ac unicuique dederit vitium natura creato. Sum{m}us enim ea lege ita nati ac propter lapsum priorum parentum sic formati, ut omni vitio prorsus non careamus. Non enim ipse rerum omnium Creator atque Opifex voluit nos prorsus absol[u]tos esse aut sine crimine nasci, sed multis milia incommoda vitae dedit, ut nemo [est], qui se cf. Hor. Carm. 2,16,27-28 nihil est ab omni/ parte beatum ⌊ex omni parte beatum essecf. Hor. Carm. 2,16,27-28 nihil est ab omni/ parte beatum ⌋ dica[t].
Quare eam communem condi[cio]nem generis humani modeste perferam[us] nec nobis in eo praecipue dolendum put[e]mus, quod accidit universis. Necque ve[ro] illa imensa bonitas Dei oblectatur in excelsis atque sublimi<bu>s rebus, sed abomina<bi>le est coram Ipso, quicquid in terris est subli[me]. Denique non considerat staturam alicuius proceri corporis, ut Psalmista egregie atque divine testatur: cf. Vulg. Ps (G) 146,10-11 ⌊“Non in fortitudine equi voluntatem habebit Dominus neque in tibii[s] viri beneplacitum erit ei. Beneplacitum [est] Domino super timentes eum et in eis, q[ui] sperant, super misericordia eius”cf. Vulg. Ps (G) 146,10-11 ⌋. Qua vero divina atque dulcissima voce ita me oblector atque in hac mea fragilita[te] me confirmo, ut nulli (staturam qua[mvis] gigantis referenti) caedam neque com...tandum putem. Habeamus tantum fi[du]ciam erga Ipsum ac nos nostrasque actiones ... Ei commendemus et Ipse faciet, quod vol[ue]rit.
Haec brevibus ad Vestrae Reverendissimae Paternitatis suavissi[mas] cf.
Libentissime respondiss[...em] Vestrae Reverendissimae Paternitati carmine, si is mihi esset divinus afflatus atque impetus, quo Vestra Reverendissima Paternitas calescit atque egregie eo praedita est. Non enim omnia possimus omnes, neque ad quaevis simus idonei atque habiles.
Obnixe rogo, ut Vestra Reverendissima Paternitas ea moderatione animi, qua est insigniter praedita, hanc meam inexcultam atque ieiunam prosam oratiunculam benigniter suscipere dignetur. Posthac, quodsi non meliora, attamen frequentius faciam.
Cupio Vestram Reverendissimam Paternitatem Nestoreos usque in annos felicissime vivere ac me in gratiam Vestrae Reverendissime Paternitatis commendatum esse.
Datae ex
Vestrae Reverendissimae Paternitati deditissimus