Quod toties meas preces, quas ad aures Serenissimae Maiestatis Vestrae pro generoso domino ⌊Ioanni a Baisen⌋, castellano Elbingensi et capitaneo Gnevensi, litteris meis detuli, clementer admittere et exaudire Serenissima Maiestas Vestra dignata est, ita ut tandem ad meam intercessionem, illi etiam patentes litteras super prorogatione dictae praefecturae Gnevensis, usque ad futuras ferias 1548-05-20⌊Pentecostes1548-05-20⌋, sub sigillo Serenissimae Maiestatis Vestrae concesserit, non quas debeo, sed quas possum, Serenissimae Maiestati Vestrae submissas ago gratias.
Quod vero tam confidenter Serenissimam Maiestatem Vestram pro dict[o] domino ⌊castellano Elbingensi⌋ compellare ausus fuerim, me ut hoc facerem, progenitorum eius merita, tum ipsius ⌊parentis⌋, quae Serenissimae Maiestati Vestrae et eius praedecessoribus, serenissimis ⌊Poloniae⌋
<regibus>
, ipsi etiam ⌊Regno⌋, quo illi ⌊has terras⌋ conservarent, laudabiliter exhibuerunt, commoverunt.
Quorum meritorum intuitu humiliter rogo, ad omnium hic nostrum preces, quas delegati ad Serenissimam Maiestatem Vestram ex corpore ⌊consilii harum terrarum⌋ nuntii, coram Serenissima Maiestate Vestra in istis nostris angustiis fundent, velit nunc tandem dictu[m] dominum castellanum in ea praefectura, quam ⌊parens⌋ eius usque ad mortem pacifice tenuit, et ex gratia speciali Serenissimae Maiestatis Vestrae possedit, clementer retinere et conservare. Eo Serenissima Maiestas Vestra rem omnibus hic subditis suis gratam et nostris privilegiis convenientem est factura. Quam etiam generosus dominus ⌊Ioannes a Baisen⌋ una mecum fidelissimis suis servitiis promereri non est intermissurus erga Serenissimam Maiestatem Vestram.
Cuius gratiae et clementi protectioni me cum illo humillime commendo et a Domino Deo Serenissimae Maiestati Vestrae prosperam valetudinem longissime duraturam cum felici regiminis ipsius incremento ex animo precor.