Letter #3296
[Ioannes DANTISCUS] to Samuel MACIEJOWSKIHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-12-20
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo domino Cracoviensi
Reverendissime etc.
Etiamsi satis alias ob integritatem suam nobilis Nicolaus Plotovski Reverendissimae Dominationi Vestrae commendatus sit, ita ut minime mea commendatione egeat, noluit tamen ille sine meis litteris ad Reverendissimam Dominationem Vestram venire, tantum mutuae nostrae amicitiae tribuens, ut multum inde Reverendissimae Dominationis Vestrae gratiae sibi accessurum crederet, si per me eidem commendaretur. Quare plurimum rogo, velit eum Reverendissima Dominatio Vestra meo nomine clementer suscipere et commendatum habere, atque illum ita apud serenissimam maiestatem regiam promovere, quo illi facilis accessus pateat, et negotia sua, si quae habuerit, conficiat. In eo Reverendissima Dominatio Vestra factura est mihi rem gratissimam, quam etiam ego et ipse continuis nostris servitiis non desinemus promereri erga Reverendissimam Dominationem Vestram.
. Cui a Domino Deo omnia precor faustissima atque eidem cupio esse commendatissimum.
Datae Heilsberg, XX Decembris MDXLVII.