Letter #3299
[Ioannes DANTISCUS] & [part of the Royal Prussia' Council] to Sigismund I Jagiellon[Heilsberg (Lidzbark Warmiński)?], 1547-12-21
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Regi seniori etc.
{Serenissime etc.} Serenissime Princeps, Potentissime Rex et Domine, domine clementissime.
Humillimam fidelissimorum servitiorum nostrorum in gratiam Serenissimae Maiestatis Vestrae commendationem.
Cum non parum nos, hic Serenissimae Maiestatis Vestrae subditos, sollicitos reddant rumores, qui partim hic apud nos de moliminibus magistri in Germania contra has terras circumferuntur, partim etiam iam certo ad illustrissimum dominum ducem vicinum nostrum ab amicis suae illustritatis perscripta sunt, eum nihil boni, sed omnia hostilia , quo has terras Serenissimae Maiestatis Vestrae ex insperato opprimere possit, tentare et praesumere. Hanc suspicionem nostram, ut hos rumores veros esse credamus , tale quid dictum magistrum in animo habere, non parum auget magister Livoniensis, qui iam omnibus suis subditis, ut omni tempore parati sint, edixit eosque nunc ad quascumque bellicas expeditiones expeditos habet, ita ut ab omnibus, etiam vicinis nostris, nobis metuendum sit.
Consultum itaque visum est quibusdam ex dominis consiliariis, ut haec maturius prae nos[trum] omnium nomine ex subiectionis et fidei officio ad Serenissimam Maiestatem Vestram describerentur, et cum multum hoc negotium nos et illustrissimum dominum ducem vicinum nostrum contingat, necessarium fore putamus, et humillime pro debito nostro Serenissimae Maiestati Vestrae consulimus, ne omittat eundem illustrissimum dominum ducem ad hunc conventum Regni evocare atque cum eo negotium hoc arduum tractare idque invenire, quo vel has praesumptiones contra nos impedire, vel si, quod Deus avertat, aliqua irruptio fieret, eam repellere possimus.
Hoc cum pio debito et officio nostro Serenissimae Maiestati Vestrae ex aliorum quibusdam dominorum consiliariorum suggestione consulimus. Non dubitamus, quin hanc nostram diligentiam Serenissima Maiestas Vestra in bonam partem sit acceptura.
Cui nos humillime commendamus eidem prosperrimam et longissimam valetudinem cum omnium rerum felicissimo accessu ex animo precantes.
Datae ex aedibus nostris sub unius nostrum sigillo, XXI Decembris MDXLVII.