» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #33

Emanuel GANDUCIUS to Ioannes DANTISCUS
s.l., [1530-10-26 — 1531-10-02]


Manuscript sources:
1fair copy in Latin, Italian, enclosure in Italian, autograph, BK, 230, p. 329-332

Prints:
1POCIECHA 4 p. 405 (excerpt)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Ad dominum oratorem Poloniae pro domino Andrea de Carduccio de civitate Bari

Postscript:

Bk, 230, p. 331

Et quia Dominatio Vestra ultra aliqualem informationem sibi oretenus factam per ipsum dominum Andream Carduccium Barensem supplicantem et me eius nomine ex praecedenti exemplo suplicationis seu memorialis caesareae maiestati oblato colliget summam rei, ideo non ero prolixior ad iam dicta et saepius repetita, hoc tantum tum meo, cum etiam ipsius Andreae nomine iterum atque iterum Dominationem Vestram rogans atque obsecrans, quod ubi quando et quotiens ei videbitur necessarium et opportunum tam apud dominum secretarium Valdesium quam dominum de Granvela et alios quoscumque caesareae maiestatis ministros nolit deesse ipsi supplicanti omni auxilio, consilio et favore, prout rei necessitas exegerit. Quod si (ut spero) Dominatio Vestra fecerit et ipsum dominum Andream et me quoque in perpetuum devinxerit.

Eiusdem Dominationis obsequentissimus Emanuel Ganducius scripsit