Letter #3300
[Ioannes DANTISCUS] & [part of the Royal Prussia' Council] to Samuel MACIEJOWSKI[Heilsberg (Lidzbark Warmiński)?], 1547-12-21
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ad dominum Cracoviensem
Reverendissime etc.
Quae de moliminibus magistri in Germania erga has terras ad serenissimam maiesatem regiam scripsimus, et quid ad nos de illis perlatum sit, ex litteris regiis Reverendissima Dominatio Vestra non obscure intelliget. Cum itaque necesse sit, ut maturius provideamus, ne quid damni nobis ob vicinum malum inferatur, consulimus serenissimae maiestati regiae, ut illustrissimum dominum ducem, quem una nobiscum negotium hoc contingit, in hunc conventum Regni ad se venire iubeat, et cum illo de imminentibus periculis consulat. Hoc ut Reverendissimae Dominationis Vestrae opera , quam apud serenissimam maiestatem regiam nostro nomine interponere velit, ita fiat, plurimum rogamus. Necessitas enim et experientia illustrissimi principis plura consilia subministrabit et inveniet, quam nobis forsan in istis angustiis possent occurrere.
Reverendissimam Dominationem Vestram, cui nos intime commendamus, cupimus diutissime feliciter valere .