Despondimus his diebus, quod Deus bene vertat, sororem Tuam ⌊Doretheam(!)⌋ nobis intime caram honesto et ex nobili genere nato viro ⌊Petro Brasch⌋, subdito et civi nostro Heilsbergensi. ⌊Qui⌋ cum in re familiari satis sit locuples et in augenda ea diligens, non dubitamus, quin bene ⌊sorori Tuae⌋ providimus. Quo autem hic prae aliis honestius vivere et se sustentare possint, contulimus ⌊illi⌋ ultra ea bona, quae tecum communia habet, alia octo mansorum prope ⌊civitatem nostram Heilsbergensem⌋ sita, non deserta, sed ad culturam apta. Quae pro trecentis marcis a nobis vendi potuissent, verum cum ⌊sororem tuam⌋ multum diligamus et hactenus loco filiae apud nos eam habuimus, voluimus etiam, ut patrem decet, ipsam honeste elocare. Nuptiae celebrabuntur pro futura Dominica, quae erit 1548-01-22⌊XXII Ianuarii1548-01-22⌋.
Hoc quamvis libenter citius tibi significassemus, quo et tu illis interesse potuisses, fieri tamen non potuit, eo quod tardius hunc nostrum nuntium ad aulam expediremus. Poteris postea, cum oportunum tibi fuerit, te huc conferre et ⌊sororium tuum⌋ cum ⌊sorore⌋ invisere. Nos illis propensione nostra, ut bene se habeant et sustentent, non deerimus. Tu similiter ipsum futurum ⌊sororium tuum⌋ carum habe et amore prosequere. Ita fiat ut mutuo amore ab eo redameris.
Quae in aula regia fiunt et quae ibi nova circumferuntur, fac, ut diligenter ad nos describas.
Bene vale.