Letter #3335
Piotr ZBOROWSKI to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1548-01-31
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-02-14 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi etc., domino, domino mihi gratiosissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mihi gratiosissime.
Praemissa mei servitiorumque meorum in gratiam Reverendissimae Paternitatis Vestrae commendatione officiosa.
Cum obtulerit se mihi nuntius, qui eo proficisceretur, committere non potui, quin Reverendissimae Paternitati Vestrae studia et officia mea sedule offerrem.
Novarum hic ni[h]il habetur, quas aut dignas ad Reverendissimam Paternitatem Vestram perscribi, aut Reverendissimam Paternitatem Vestram ignorare arbitarer.
Comitia iam sunt finita, in quibus nihil senectutis regis senioris causa constitutum est.
Sacra regia maiestas iunior, dominus noster clementissimus, proximo die Veneris Sandomiriam iter facere dignabitur. Ibi magnificus dominus marszalcus Lituaniae uxorem ducturus est, die autem Iovis post Cinerum recta Vilnam e Sandomiria proficiscemur.
Dignata est mihi Reverendissima Paternitas Vestra scriptis suis significare et postulare, ut dominis senatoribus terrarum Prussiae patrocinio suo non deessem, quo tantopere opus non fuisset, quandoquidem nihil umquam apud me perfectius cariusque habui et habeo, quam ut Reverendissimae Paternitati Vestrae in omnibus placere possem ac obsequi.
Nunc quoque dominis senatoribus, ubicumque intellexerim eos indigere opera mea, ultro me paratissimum exhibui indeffessisque precibus et obsecrationibus sollicitare numquam destiti et ad eam spem deducor causam dominorum consiliariorum pro voto et ex sententia eventum habituram, praesertim cum iam terrae Prussiae sacrae regiae maiestati iuniori cum omni dominio tributae sint.
Magnificus dominus quoque a Baysen, facile credo, praefectura Gnevensi potietur, quae spes ne me fallat, precibus et omni opera iugiter sollicitare non desistam.
Pannum, quem mihi Reverendissima Paternitas Vestra cum dominis senatoribus mittere dignata sit, accepi, quem quidem numquam promerui. Verumtamen gratias summas Reverendissimae Paternitati Vestrae ago habeoque, et Deum Omnipotentem assiduis precibus precabor, ut mihi gratiam suam sanctam donet, quo pacto perpetuis servitiis meis, licet min[imis], paratissimis tamen Reverendissimae Paternitati Vestrae et dominis senatoribus promereri quea[m].
Cuius gratiae me officiaque mea iterum atque <iterum> commendo.
Datae e Pyotr[kowia], die ultima Ianuarii anno a nato Christo 1548.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae servitor deditissimus Petrus a Sborow, castel[lanus] Malogostensis, sacrae regiae maiestatis i[uni]oris curiae magister