Letter #3343
Johann von HÖFEN (Jan HARTOWSKI) to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1548-02-06
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-02-14 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni, Dei gratia episcopo Varmiensi, domino ac benefactori clementissimo
Reverendissim{a}e in Christo Pater et Domine, domine clementissime. Servitutis meae perpetuae humillima commendatione praemissa.
Quod in complectanda, educanda, patern{a}e denique elocanda sorore mea Reverendissima Paternitas Vestra se tam clementem exhibuerit, immortales et quas possum maximas Reverendissimae Paternitati Vestrae ago gratias, Deus Omnipotens erit retributor. Sororium eo, quo decet, favore et amore complecti non negligam, quem cum Reverendissimus Dominus meus in loco steterit, invisere curabo.
Verum adhuc nihil certi, quo tempore hinc maiestas regia discessura sit. Similis puero effecta est, iam assidue lecto decumbit. Hic summam miseriam patimur. Ego ne uno die sanus exstiti. Nuntii terrarum Prussiae id, quod optabant, obtinuerunt, similiter et domini ducis. Nuntii quoque Valachorum erant implorantes a maiestate regia contra caesarem Turcarum subsidium, a quo sibi valde formidant. Iussi ab eo sunt aedificare arcem Balakliei. Caesar Christianus exercitum collegit simulans, quod contra Romanum pontificem, sed vereor, ne in Prussiam, quemadmodum in ore est omnium. Praefecti militum, tam equitum, quam peditum conscripti sunt. In magno metu hic omnes sunt collocati. Dominus palatinus Siradiensis nondum rediit, dicitur detentus esse. Nuntius regis Francorum, qui hic oratorem agebat, in civitate Bruk a Vienna viginti miliaribus sita a rege Romanorum captus est.
Commendo me Reverendissimae Paternitati Vestrae gratiae domino meo clementissimo, atque dominum Deum precor, ut Reverendissimam Paternitatem Vestram optime valentem mihi conspicere concedat.
Datae Piotrkoviae, VI Februarii, anno Domini M-o D-o XLIII.
Reverendissimae Paternitatis Vestrae servorum humillimus Ioannes de Curiis Harthowski