Misimus Tuae
Strenuitati
cum nostris prioribus sub
data die XV Aprilis litteras a serenissimo ⌊Bohemiae rege⌋ obtentas in commendationem ⌊ducatus nostri Barensis⌋, ut a contributione adohae sit liber et immunis, quae si prodesse poterint, bene est, sin minus, ferendum est, quoad ferre licuerit et fata permiserint. Nolumus tamen Tuam
Strenuitem
ignorare, quod pendente dubietate, an nos adoham solvere teneremur,
illustrissimus
prorex adoham indixit generalem et commissarii ab eo electi nostros officiales ad solutionem adohae constrinxerunt nullo iurium nostrorum habito respectu. Et quia in ⌊Italia⌋ bella ubique incrudescunt et et de regni Neapolitani invasione timetur vehementer, minus grave nobis visum est, quod pro hoc tempore turbulentissimo ad solutionem adohae coactae fuerimus, sed in posterum doleremus, si nos ab huiusmodi contributione sicuti praedecessores nostri fuere, exemptae et immunes non essemus, tot et tantis rationibus pro nobis militantibus, quas alias Tuae
Strenuitati
perscripsimus. Quamobrem
Strenuitatem
Tuam hortamur, velit suo congruo tempore cum sacra ⌊maiestate caesarea⌋ de hac nobis illata iniuria conqueri et ab eadem maiestate obtinere, ut deinceps et in perpetuum nos a solutione huiusmodi adohae liberemur. Nolumus iure nos contendere, sed hanc exemptionem ex caesarea munificentia et singulari gratia obtinere, prout speramus, Tuam
Strenuitatem
quam diligentissime facturam.
De restitutione ⌊arcis⌋ saepius Tuae
Strenuitati
scripsimus, ut nobis libere et sine condicione extraderetur, sed veremur, ne stantibus his bellorum turbinibus difficilis sit ad praesens ipsius arcis restitutio. Tua autem
Strenuitas
, prout rerum eventus illam in dies edocuerit, poterit hanc expeditionem perficere, qua nil optabilius nilque gratius contingere posset. Nam ni ⌊arx⌋ ipsa recuperetur, ⌊statum Barensem⌋ recuperatum non credimus. Multa oboriuntur scandala hoc praesertim tempore, quae si ⌊arx⌋ restituta foret, non oborirentur. Studeat igitur Strenuitas Tua, ut huic nostro desiderio satis fiat.
In negotio magnifici ⌊Ludouici Aliphii⌋ hoc, quod totiens scripsimus, iterum repetimus et diligentissime committimus, expediat ei quam primum litteras caesareas Tua Strenuitas et huc mittat cumprimis secundum informationem, quam ipse dederat.
Et bene valeat.