Letter #3352
Jan TARNOWSKI to Ioannes DANTISCUSSandomierz, 1548-03-19
received 1548-04-23 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 9, f. 1 unnumbered after f. 26
Reverendissimo Domino, domino Io stain⌈[Io]Io stain⌉anni Dei gratia episcopo Varmiensi etc., amico carissimo ac observando
Reverendissime Domine, domine et amice observande.
Salutem plurimam ac studiorum diligentem commendationem.
Quam quod propter veterem nostram ac bene constitutam amicitiam Reverendissimam Dominationem Vestram litteris invisere saepe constitutum habui, maxume hoc tempore facerem, servitor meus Iacobus ab Allexwangen oravit. Quam ob rem nihil est, quod aeque cupiam, nisi Reverendissimam Dominat paper damaged⌈[minat]minat paper damaged⌉ionem Vestram in hac corporis senecta bene et feliciter valere, quae quam multis adimere, ita pluribus afferre aegritudinem solet.
Magna est servitoris nostri erga Reverendissimam Dominationem Vestram observantia, quam non dissimulanter et multis argumentis cognitam habeo. Qua re a nobis in patriam profecturum sine litteris ad Reverendissimam Dominationem Vestram abire nolui, quin ut aliis amicis observandis commendatum adeoque eius negotia reddidi. Reverendissimae Dominationi Vestrae commendatissimus esset.
Deinde amanter oratam, velim, clementiam ac usitatam pietatem benigne illi locare velit in controversia, quam de ecclesia pagi Lichtenau habet, cuius exspectationem ac spem terrarum Prussiae spectabilis senatus adeoque Reverendissimae Dominationis Vestrae intercessione ingressus est et accepit. Conquestus est a magnifico palatino Pomeraniae sibi praereptam alteri, qui nullum ius a regia maiestate acceptum habuit, concessam. Benignam operam, rogo, interponat, ne quid illi iniuriae accidat, suo iure fraudetur. Piotrcoviae apud dictum dominum palatinum idem egi, recepit se eius rebus iterum consulturum, quod lubenter fieri superinscribed⌈fierifieri superinscribed⌉ velim. Praecipuum est, cur Reverendissima Dominatio Vestra sustinere debeat, quod eius auctoritate in eam exspectationem renitit(?) ac colende observet.
Quod meae est benevolentiae ac studii, AAWO, AB, D. 9, f. 26v parem amicam operam, ferente occasione, lubenter iterum declarabo. Ac Reverendissimam Dominationem Vestram Deo Servatori diutissime incolumem commendatam volo.
Sandomiriae, 19 Martii anno M-o D-o XLVIII.
Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus Iohannes comes in Tarnov, castellanus Cracoviensis etc. manu sua subscripsit