Letter #3353
Maciej KALECKI of Mąkolin to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1548-03-20
received 1548-03-25 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino suo observandissimo
Salutem et felicitatem, ac sui perpetuam commendationem.
Rebus sacerdotiolorum meorum postulantibus substiteram in Masovia, Vestrae Reverendissimae Dominationis ubique, potissimum vero apud dominum Ioannem Levicium, abbatem Czervensem, virum bonum, non immemor. Veni autem huc die hesterno, qui fuit decimus post principis faustum felicemque adventum.
Quid rerum novarum scribendum sit, non habeo, ipse adhuc ferme peregrinus. Illa tamen, de quibus Vestra Reverendissima Dominatio dubitare se scribit, verissima sunt. Quae nos licet plane enecarint, nihil tamen restare videtur, quam ut tensis in coelum manibus Deum Omnipotentem supplices petamus, ut haec in melius cooperari dignetur.
Qui Vestram Reverendissimam Dominationem servet diutissime sanam et felicem.
Vilnae, die XX Martii M-o D-o XLVIII-o.
Deditissimus servitor Matthias a Mącolin, praepositus Trocensis scripsit