Letter #3355
Jan LUBODZIESKI to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1548-03-25
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-04-03 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino Ioanni, Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mihi observandissime colendissimeque. Mea humillima servitia Reverendissimae Paternitati Vestrae imprimis commendata esse cupio.
Litteras Reverendissimae Paternitatis Vestrae ad venerabiles dominos canonicos per me missas summa cum diligentia reddidi, quibus lectis mihi per venerabilem dominum Achacium decanum ecclesiae Varmiensis nomine totius capituli responsum est: „Ex litteris a reverendissimo domino allatis venerabile capitulum eius reverendissimam paternitatem tuum biennale in schola Wittenbergensi studium approbasse et suscepisse facile perspexit eamque reverendissimam paternitatem a venerabili capitulo, ne tibi (completo tertio anno) participationem negaremus, iisdem in litteris postulasse. Nos itaque, volentes scriptis et voluntati eius reverendissimae paternitatis satisfacere, illud quoque (etiamsi iura et statuta nostra id non admittunt) approbamus, nobis enim cum eius reverendissima paternitate hac de re contendere non licet, verum eam omnem causam, quomodo sese habeat, in librum nostrum capitularem inscribi curabimus.” Quid autem haec inscriptio praeseferat, non plane intellig{i}o, sed magis Reverendissimae Paternitatis domini mei clementissimi iudicio id committo humiliter deprecando, Reverendissima Vestra Paternitas pro sua excellenti prudentia providere velit, ne inde aliquid novi, quod mihi impedimento esse posset, oriatur. Meum erit Deum Optimum Maximum orare, ut Vestram Reverendissimam Paternitatem, cuius gratia me humiliter committo, salvam atque incolumem conservet in multos annos. De absolutione loci suspecti nulla mentio facta testimoniumque studiorum meorum in schola privilegiata a me minime est exquisitum. [Ea] omnia, quae hic in causa mea gerebantur, Reverendissimam Paternitatem Vestram dominum meum colendissimum scire v[olo].
Datae Warmiae, 25 Martii, anno D[omi]ni 1548.
Reverendissimae Paternitatis Vestrae perpetuus servitor Ioannes Liubodzies[ky]