Letter #3363
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1548-04-26
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-05-16 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi etc., domino observatissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae, quae scribit Augusta dominus Niemeczkowski paper damaged⌈[ki]ki paper damaged⌉. Ex iis cognoscet, quemadmodum incipiunt iam in Germania nonnulli resipiscere. Faxit Deus, ut ne vicissim apud nos insanire incipiant. Praeterea nihil hic est rerum novarum.
Adventum huc regiae maiestatis ante festum Sanctissimae Trinitatis exspectamus, quem Deus faustum, felicem et fortunatum esse velit. De die sepulturae nihildum certi constitutum est. Cum certi aliquid habuero neque defuerit, cui recte litteras dem, non intermittam Reverendissimae Dominationi Vestrae litteris paper damaged⌈[s]s paper damaged⌉ meis significare.
Cui me servitutemque meam commendo, atque ut illam diu servet incolumem et felicem, Deum precor.
Cracovia, sexto Calendas Maii 1548.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis