Excusatione hac, qua apud me usa est Reverendissima Paternitas Vestra, mihi potius erat utendum, qui multis Reverendissimae Paternitatis Vestrae provocatus beneficiis, non sine negligentiae suspicione hucusque sileo. Qua ratione facile succumberem, ni e regione succurreret, prudentia et benignitas Reverendissimae Paternitatis Vestrae, qua facile assequi potest, quam difficile sit plurimis in hac praesertim, quae hic agebantur, rerum turba implicitum negotiis scribendarum litterarum, studio tanti antistitis palato satisfacere. Proinde obsecro, ignoscat taciturnitati meae Reverendissima Paternitas Vestra, praecipue cum non aliunde, quam innumeris occupationibus meis proveniat.
Nunc autem, quod scribam, non habeo, nisi oblectet scire Reverendissimam Paternitatem Vestram sacram ⌊regiam maiestatem⌋ dolore ex optimi ⌊parentis sui⌋ morte concitatam et ⌊senatorum Regni⌋ instantibus consiliis provocatam in ⌊Regnum⌋ accelerare et iam in itinere esse, feria quinta [ante] Trinitatis, si Deo placuerit, ⌊Cracoviam⌋ ingressuram. Istic cum consilio omnium ordinum et sepulturae, et ⌊comitiis⌋ operam daturam, praemissus autem est dominus ⌊Ioannes Radziwil⌋, incisor huius
⌊Ducatus⌋, qui ⌊maiestatem reginalem⌋ et praecipuos Regni procer[es] ⌊Cracoviae⌋ praesentes nomine maiestatis suae regiae consoletur ment[emque] illorum, quae agenda super his, perquirat. Cubicularii e... ad alios absentes missi sunt cum litteris, etiam pro consilio, [ut] diem sepulturae et ⌊comitiorum⌋ deliberent et ⌊maiestati suae⌋ s...ficent.
De nuptiis vero iuxta desiderium Reverendissimae Paternitatis Vestrae quid p...ficem, nescio. An enim hic actus nuptiarum nomen me[rue]rit, cum musica in luctu importuna sit, narratio a[pud] me incertum est. Hoc tamen in confesso est, quod iam a[d] aures Reverendissimae Paternitatis Vestrae pervenisse non dubito, ipsam ill[u]strem dominam ⌊palatinam viduam⌋ per nuntios senatores ad thalamum regium accersitam et honorificentissim[e] ex aedibus illius per urbis vicum adductam, a ⌊principe⌋ summo honore exceptam et in palatia reg[ia] deductam, curiae magistro domino ⌊castellano Lublinensi⌋, magnifica domina Regni thesauraria, officialibus omnibus a[liis] denique pro dignitate regia necessariis provisam, l[oco] reginae eo modo, ut praefertur, obtinuisse, atque a prin[ci]pe consortis loco haberi et amari. Utinam quod ...
applausum est, applaudatur alibi et Deus vertat pro honore, dignitate ⌊regiae maiestatis⌋ et emolumento reipublicae. Frustra enim est scrutari iudicia Domini et
cf. Vulg. Prv 21:1 Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini : quocumque voluerit, inclinabit illud ⌊cor regis in manu Dei, quocumque vult, inclinat illudcf. Vulg. Prv 21:1 Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini : quocumque voluerit, inclinabit illud ⌋.
Pro sepultura regia ⌊Cracoviam⌋ deputati nuntii Lithuanici, reverendus dominus episcopus Kiowiensis, dominus ⌊Wirschilo⌋ castellanus Vilnensis et ⌊marschalcus magnus huius ducatus⌋. Dominus Petrus Kisska, frater palatini Widebliensis, sororem exaltatae ⌊reginae⌋ virginem Annam in matrimonium accepit, cui datum officium magnum marschalcatus Wolinensis, qui gubernatoris locum obtinet, adiunctus et capitaneatus Wlodimiriensis, hoc non postremae felicitatis existimans, quod contigit, affinem esse ⌊principis⌋.
Quae praeterea scribam, non habeo et hoc a me scripta, quantumvis manifestissima sint, propter malevolentiam tamen hominum, quod a me scripta sint, celari velim. Tantum me et humilem servitutem meam gratiae Reverendissimae Paternitatis Vestrae commendo.
Pronam huc Reverendissimae Paternitatis Vestrae, si per valetudinem liceret, veniendi voluntatem sacrae ⌊regiae maiestati⌋ declaravi. ⌊Regia maiestas⌋ respondit sibi quoque a Reverendissima Paternitate Vestra scriptum et grato suscepisse se [ex] animo propensionem hanc Reverendissimae Paternitatis Vestrae, nihilque dubitare, si opus foret, praestaturam id, quod pollicetur, re ipsa Reverendissimam Paternitatem Vestram, verum nunc rem non efflagitare, ut se et valetudinem suam periculo committat Reverendissima Paternitas Vestra.
De domini ⌊palatini Plocensis⌋ moliminibus in magnificum dominum ⌊palatinum ⌊Pomeraniae⌋⌋ non visum est mihi referre sacrae ⌊regiae maiestati⌋, quandoquidem ipse dominus palatinus Pomeraniae nihil horum attigit litteris ad me suis, neque explorare potui, quod expeditio domino ⌊praeposito Mathiae⌋ commisa est, num quidquam litteris suis apud regiam maiestatem horum fuerit conquestus, ne videar in aliena republica curiosus et illius defendisse iniuriam, qui sibi illatam non fatetur.