Letter #3367
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1548-05-11
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-05-29 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi etc., domino clementissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Quod in praesentia Reverendissimae Dominationis Vestrae scribam, nihil est, nisi quod exspectamus adventum huc maiestatis regiae ad decimum Calendas Iulii, quem faustum et felicem Deus esse velit. Ceterum quieta sunt omnia paper damaged⌈[a]a paper damaged⌉ Dei benignitate. Quae Vilnae acta sint, cognoscet ex aliis. Ego longius absum. Mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae litteras a domino Olao archiepiscopo. Ex iis, quae sint res in Italia novae, cognoscet.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.
Cracoviae V Idus Maii.
Postscript:
De sepulturae die nihildum est certi constitutum. Video sententiam hanc esse regiae maiestatis, ut cum iustis comitia iungantur.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis