Letter #3371
Johann HANNAU Jr to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1548-05-16
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-05-16 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino Ioanni, Dei gratia episcopo Varmiensi, domino atque avunculo suo colendissimo
Reverendissime in Christo Pater, domine atque avuncule colendissime. Obsequiorum meorum in gratiam Celsitudinis Vestrae Reverendissimae hummillima commendatione praemissa etc.
Hymnos a Celsitudine Vestra Reverendissima editos domino Eusthatio, ut Aristarchum et correctorem ageret, reddidi, quod vero serius remittuntur, ei Celsitudo Vestra Reverendissima imputabit, nam interim ipse quoque epicedium in obitum serenissimi regis Poloniae meditabatur, cuius partem nunc una mitteret subiiceretque iudicio Celsitudinis Vestrae Reverendissimae. Porro concionator hic noster et unus adhuc familiaris summopere a me contenderunt, ut cathegismum(!) illum reverendissimi domini Philippi Archinti in usum piae doctrinae habere possent. Cum autem nullibi exstare sciam huiusmodi exemplaria, nisi apud Celsitudinem Vestram Reverendissimam, obnixe peto quattuor mihi communicari. Unum mihi servabo, reliqua amicis impartiam. Hoc si a Celsitudine Vestra Reverendissima impetro, maximi muneris instar ducam. Christus Optimus Maximus quam diutissime florentissimam servet Celsitudinem Vestram Reverendissimam, cuius me gratiae totum consecro.
Varmiae, 16 Maii, anno Salutis humanae 1548.
C(elsitudinis) or C(elsitudini)⌈C(elsitudinis)C(elsitudinis) or C(elsitudini)⌉ Vestrae Reverendissimae obsequentissimus nepos Ioannes Hannovius, canonicus Varmiensis