Letter #3376
Jakob von BARTHEN to Ioannes DANTISCUSGdańsk (Danzig), 1548-05-24
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-05-25 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Principi ac Domino, domino Ioanni episcopo Warmiensi, domino et patrono suo clementissimo
Salutem plurimam cum promptorum atque fidelium meorum obsequiorum commendatione.
Reverendissime in Christo Princeps ac Domine, domine clementissime.
Litteras(!), quas Vestra Reverendissima Celsitudo in causa Gregorii Ludken meo rogatu scripsit, senatui Gedanensi sunt redditae, verum parum fructus inde ad eundem hactenus rediit, nam exemplum testamenti Iacobi Campen solummodo consecutus est. Quae antea in eo uxori suae legata sunt et mercedem socrus suae, et vestes socrus et uxoris impetrare non potuit, idque hoc praetextu, quod controversia de tutela filiae Iacobi Campen, quae olim domino Ioanni Sokolowsky palatino Pomeraniensi matrimonio iuncta fuit, nondum sit decisa. Quod quidem et per se iniquum videtur, et ipsi Gregorio Ludken perquam grave est, quemadmodum Vestra Reverendissima Celsitudo ex eodem latius cognoscere dignabitur. Qui huius etiam rei gratia Vestram Reverendissimam Celsitudinem una cum his suppliciter adit.
Rogo itaque etiam atque etiam, ut Vestra Reverendissima Celsitudo pro inclyta sua humanitate ac iuxta amore erga iustitiam dignetur porro huic amico meo et consilio suo, et commendatione adesse, ut ius suum consequatur. Nam adversarii freti potentia et gratia sua id unum spectare videntur, ut longa mora iuvenem hunc alienigenam sic atterant atque frangant, ut tandem exiguo se absolvi patiatur.
Si quae fidelia atque prompta obsequia erga Vestram Reverendissimam Celsitudinem praestare potero, ea semper quam libentissime obibo precorque Deum remuneratorem omnium bonorum operorum, ut Vestram Reverendissimam [Celsitudnem] communi patriae quam diutissime ac felicissime incolumem conservet.
Datae Gedani, 24 die Mai anno Domini 1548.
Vestrae Reverendissimae Celsitudini addictissimus atque obsequentissimus cliens Iacobus a Bart[hen]