Letter #338
Ioannes DANTISCUS to Sigismund I JagiellonValladolid, 1527-05-06
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BNW, BOZ, 2053, TG 7, No. 778a, b, f. 112v
BNW, BOZ, 2053, TG 7, No. 778a, b, f. 109r
Serenissima Maiestas Regia et Domine, Domine clementissime. Humillimam perpetuae meae servitutis commendationem.
Quod tam diu nihil scripserim neque ad cf.
Ex
Quomodo mihi
Contuli me 1527-01-29⌊291527-01-29⌋ ad
Coeptae fuerunt iisdem diebus celebrari “curtae”, quae duraverunt usque ad 14 diem Aprilis praeteriti. In iis nihil fuit conclusum, quam quod omnes concorditer congruebant, ut nihil caesari contribueretur, quandoquidem non contra BNW, BOZ, 2053, TG 7, No. 778a, b, f. 109v Turcas, sed contra christianos subsidia pecuniaria exigerentur. De iis “curtis” aliquando diffusius, cum tempus suppetet.
Exsequiae serenissimi olim
Intravit huc 15 Februarii domina Leonora, soror caesaris, quae tam diu in Victoria exspectavit, ut in Galliam mitteretur. Acceleravit superiore anno nimium ex Toleto. Sic insperata magis saepe accidunt, quam quae speramus.
His diebus fuit tractatum de pace inter caesarem et oratores pontificis, Galliae et Angliae regum, Florentinorum atque Venetorum, sed nihil conclusum, quemadmodum videbitur ex actu desuper publico, quem impressum mitto praesentibus adiunctum. Misissem etiam alia omnia, quae hic de his rebus inter caesarem, pontificem et regem christianissimum sunt excussa, sed cogor litterarum parvum facere fasciculum, qui per Gallias ad urbem deferri debet, paulo post mari versus Antverpiam omnia missurus. Est profecto indecorum, quod conviciis et cartis hoc nostro tempore inter primos Orbis Christiani principes certari debeat, de quo nuper apud me Venetorum orator conquerebatur et vix ullam certam pacem hinc tam cito futuram sperat sumque cum eo in eadem opinione.
Mortuus hic est prima Martii febribus acutis correptus, cum in quintum usque diem decubuisset, dominus Antonius de Comitibus, qui fuit superioribus annis orator ad Moscos. Ista sunt praemia nostra.
Expeditus hinc fuit 8 Martii nuntius regis Daciae extorris, cui nihil aliud praeter verba sunt data. Hic illius negotium nihil curatur.
Scripsi etiam iis diebus cum commendatore Livoniensi Maiestati Vestrae Serenissimae, qui me rogaverat, ut pro eo apud Maiestatem Vestram Serenissimam intercederem, ut per regnum et dominia Maiestatis Vestrae liberum posset habere transitum, timeret enim dominum marchionem, ducem Prussiae, contra quem hic plurima conquestus est, et multa a caesare in subsidium postulavit, sed nihil obtinuit.
Rediit per id tempus capitaneus caesaris Portunus, de quo prius scripsi, quomodo a suis captus extra Hispalim cum triremi bene BNW, BOZ, 2053, TG 7, No. 778a, b, f. 110r instructa, quae huc regem christianissimum advexerat, in Africam fuisset perductus, unde se miser per suos amicos septem milibus ducatorum redemit; multa etiam petit a caesare et est frequens in curia, sed cf. Ter. Hau. 222 mihi nunc surdo narret fabulam ⌊surdo carmen canitcf. Ter. Hau. 222 mihi nunc surdo narret fabulam ⌋.
Discessit
1527-03-30⌊Eodem die1527-03-30⌋ versus noctem redditae mihi sunt cf.
Haec fuit in compendio series totius responsi, ex quo facile, quid sibi velint, Maiestas Vestra Serenissima intelleget.
BNW, BOZ, 2053, TG 7, No. 778a, b, f. 110v Post hoc colloquium idem secretarius, ut non est admodum prudens et totus viceregi addictus, incoepit ridendo quaerere: „Quid, inquit, non dimittetis nobis statum Barensem pro ducatu Masoviae, quem nuper rex vester occupavit, cum sit devolutus ad imperium, sicut huc maiestati caesareae principes imperii perscripserunt. Detinet etiam rex vester Prussiam, quae etiam est imperii. Bonum, inquit, esset, ut desuper rex vester cum maiestate caesarea conveniret. Ducatus Masoviae habet de proventibus annuis ultra sexaginta milia ducatorum et Barensis non habet ultra 20 milia; non esset indigna condicio, quod rex vester dimitteret statum Barensem pro Masoviae ducatu et de eo faceret homagium maiestati caesareae et imperio et superinscribed⌈etet superinscribed⌉ daret quolibet anno suae maiestati certam pecuniarum summam, quo sic negotium hoc componeretur.” Haec cum audivissem, quaesivi, si ista nomine caesaris diceret? Respondit, quod non, sed quod haec sic essent ad caesarem perscripta. Intumuit mihi certe iecur, sed tamen me continui subintulique, ea in re maiestatem caesaream et se etiam non bene instructum, quandoquidem sine aliqua dubitatione ducatum Masoviae semper fuisse de corpore regni Poloniae ducesque Masoviae numquam imperio, sed regibus Poloniae semper fecisse homagium, explicavique illi longam historiam de iis rebus et multa alia contulimus, quae ad praesens scribi non possunt etc.
Conveni subinde dominum praepositum vicecancellarium imperialem, qui cum mihi sit singularis amicus et adhuc in aula Maximiliani olim caesaris quaedam necessitudo amicitiae inter nos intercessit, illi hanc fabellam recensui, ad quam mox subrisit dicens a principibus imperii talia huc numquam fuisse perscripta, se etiam fuisse a viginti annis in officiis imperii et nihil umquam ea de re intellexisse, nihilque aliud esse, quam iste Lalmant habet quosdam venatores suos in imperio et praesertim in curia domini archiducis, qui huc talia in favorem viceregis soliti sint scribere. Et hoc etiam sic certo se habere arbitror. Scribuntur enim huc interdum ab istis nebulonibus multa, quae numquam fuerunt in rerum natura, sicut superiore anno fecerunt de conubio magistri etc. Hinc Maiestas Vestra Serenissima liquido videt, quibus modis hic practicatur et quibus cuniculis adhuc ad statum Barensem contendant quaeruntque omnes vias et methodos, quos possunt, sed, ut spero, cf. TER. Ph. 186 ⌊laterem lavabuntcf. TER. Ph. 186 ⌋ vel cf. Verg. A. 4. 212 cui litus arandum ⌊potius litus arabuntcf. Verg. A. 4. 212 cui litus arandum ⌋, in quo fluctibus obruentur.
Non potui mihi igitur temperare, cum 1527-04-24⌊24 Aprilis1527-04-24⌋ praeteriti caesari darem supplicationem de adoha indicta super statu Barensi illeque me iterum ad Lalmant remisisset. Cum illum nominasset, finxi, quasi mihi obiter incidisset rettulique ea omnia, quae mihi idem Lalmant de ducatu Masoviae dixerat et ad longum BNW, BOZ, 2053, TG 7, No. 778a, b, f. 111r suae exposui, quomodo negotium hoc habeat; rogando, quod sua maiestas huiusmodi falsis delationibus non haberet fidem neque se pateretur induci, ut quicquam de Maiestate Vestra Serenissima crederet, quod bono fratri et amico non conveniret, Maiestatemque Vestram semper fuisse alienissimam ab appetitu rerum alienarum. Addidi praeterea multa, quae res ipsa exposcebat et numquam mihi visus sum caesarem habuisse magis attentum. Respondit bonus iuvenis revera ex animo, cuius verba subnotanda duxi. „Verum est, inquit, quod ego audivi de ista re et ducatu in mea praesentia loqui, sed sine fundamento; et dato, quod sic esset, tamen hoc tanti esse non posset, ut animum meum et bonum affectum erga dominum vestrum, fratrem meum et bonum amicum, in minimo immutaret. Nam de eo non soleo aliud credere, quam quod bono fratri et amico convenit, quod ego mihi vicissim de eo persuadeo. Neque vos hoc negotium conturbet, sum enim in iis et aliis rebus, quas mihi proposuistis, id semper facturus, quod mutuae coniunctioni atque aequitati est congruum.” Hoc profecto responsum me non parum exhilaravit, videbatur enim mihi, quod vero ex affectu protulisset, neque illi omnem culpam impingere possum, quod sic interdum male cum negotiis Maiestatis Vestrae Serenissimae tracter. Coguntur plerumque magni principes non semper ea facere, quae volunt.
Ea, quae concernunt arcem Barensem et adoham, ex meis ad reginalem maiestatem intellegentur. Id quod spectat evocationem Gdanensium et Elbingensium, sic habet. Fui heri apud dominum praepositum vicecancellarium imperii, cui iste Lalmant articulos hos tres a me caesari in scriptis datos misit cum commissione, quod ea in re facere deberet omnia, quo Maiestati Vestrae Serenissimae gratificaretur, credoque, quod hoc negotium bene expedietur. Sed cum ad praesens hic tanta sunt agenda et scribenda, rogavit me dominus praepositus, ut paulisper exspectarem, omnia debere ex animi sententia confici. Mittamque hanc expeditionem cumprimis mari per Antverpiam, quo intellego brevi hinc postam ituram.
Habuimus hic novum, quod me fere ab inferis in meis magnis cruciatibus revocavit, septima mensis Aprilis novissimi missum ex Cracovia per mercatores Viennam et inde per Velzeros hucusque: quomodo dux Constantinus 20 milia Tartarorum, cum iam paene ad suos cum praeda 40 milium captivorum rediissent, nihil tale sperantes, oppressisset et una cum iuvene imperatore, quem secum habebant, omni praeda recuperata usque ad unum interfecisset, ex his 700 vivos cepisset. Haecque victoria imprimis non Maiestati Vestrae Serenissimae, sed cuidam duci Constantino, Graeco, qui in Italia caesari Maximiliano servierat, inscribebatur, quandoquidem in iis novis nudum nomen ducis Constantini exprimebatur, donec a me ipsi etiam Lalmant, quis is Constantinus esset, declaratum fuisset. Deo gratia, qui adhuc omnimode suos non deserit.
Quae iis diebus acta sunt in Italia perque Gallos circa Neapolim, puto Maiestatem Vestram Serenissimam non latere. Hinc inductus vicerex coactus est cum pontifice octo mensium facere indutias, alias, ut intellego, totum regnum Neapolitanum insurrexisset. Quid ex iis indutiis orietur, quae non immerito insidiarum cognatae ab antiquis semper fuerunt nominatae, processus temporis docebit. Fertur ducem Borbonium in eas non consensisse, qui non contemnendo exercitu dicitur munitus. Hinc novae turbae recrescent, siquidem illius res agitur, remisso exercitu et rebus suis sine firmamento relictis actum erit de eo. Hic adhuc perpetua laboratur penuria, ob quam multi hinc abeunt. De obsidibus nihil tractatur amplius. Rex christianissimus hic male audit, dicitur lepra infectus et apud suos non esse ita carus, ut consueverat. Sed ego et hic plerique alii credunt, eum aliud moliri et timetur, ne experrectus semel, quapropter tantum dormierit, planius declaret. Hic in diem vivitur, nihil curatur. Feruntur etiam paulo ante aliquot Maurorum biremes seu fustae litora Andolosiae invasisse et non paucos captivos abduxisse - et de nobis miratur, qui vivimus in planis regionibus, non mari neque montibus saepti, quod interdum ab infidelibus detrimenta patiamur, qui tamen saepius a nobis male accepti non impune abeunt.
Alia ad praesens in hac scribendi celeritate non restant. Supplico humillime Maiestati Vestrae Serenissimae, ut ea, quae sic volanti calamo scribo, pro gratia sua et non ad rudem meum intellectum perpendat, quandoquidem plurima, quae obiter incidunt, annoto, ut ne tempus quidem sit, quo a me relegantur. Commendo me suppliciter Maiestati Vestrae Serenissimae et rogo, huius mei exilii et aliquando reditus mei clementem habere rationem dignetur.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
ex
Serenissimae Maiestatis Vestrae humillimus servus