Letter #3385
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1548-06-29
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-07-10 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi etc., domino observatissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Paulo antequam Reverendissimae Dominationis Vestrae tabellarius hic venisset, obtentum fuit mandatum in causa Melchioris et Cornelii, cuius exemplum mitto. Sed quantum video, non exspectato mandato fecit magistratus Gedanensis executionem. Intelliget autem ex hoc exemplo Reverendissima Dominatio Vestra, quod delatum hoc sit Cornelium actionem de periurio prosequi noluisse. An ita se res habeat, nescio. Mandatum autem est senatui, si intra mensem non esset actionem prosecutus, ut fieret executio. Iam cum Gedanensibus transactum est. De Elbingensibus et Thorunensibus spem nullam video.
Quae attulit orator ex comitiis imperii, mitto manu mea [f]ideliter ad verbum descripta. Non conveniunt c[u]m iis, quae inde scripserat. Nulla ibi fit mentio suspensionis annuae, mihi quidem contrarium videtur. Sed haec viderint alii, quam bene confecta sit haec legatio. Ego quod sperem ex hoc responso, non habeo. Pax certa nulla, nisi quod dominus cardinalis Augustanus sollicite scripsit admodum et ad regiam et ad reginalem maiestatem, et ad reverendissimum dominum, ut cum Austriae domo pax retineretur mortuo sancto rege nostro. Unde coniecturam facimus illis quoque pacem esse cordi.
Venturi huc dicuntur dux Brunsvicensis iunior, qui caesareae maiestatis personam sustineat in exequiis cohonestandis, et Albertus iunior marchio Brandeburgensis. De hoc certi iam sumus, de altero illo nondum certo cognovi. Ceterum non recusant principes nostri, quominus dent Hungariae reginam in matrimonium duci Bavariae, inter virgines natu maximam Albe[rto] marchioni, proximam duci Brunsvicensi iuniori. [F]ortasse succedent haec matrimonia.
De sepulturae die iam non ignorat Reverendissima Dominatio Vestra. Comitia sequentur ad diem Divi Laurentii. Vilnensium rerum, quod mentionem non facio, ne moleste ferat Reverendissima Dominatio Vestra, nam ex aliis ut cognoscat, malo. Dicitur illa aegrotare et quidem periculose. Culpa, quae fuit collata in reverendissimum dominum et dominum castellanum Cracoviensem, eius auctores alii iam comperti sunt palatini duo. Sed haec scribant alii. Ego gaudeo reverendissimum dominum meum hac esse suspicione liberatum, qua praeter suam culpam premebatur.
Novarum hic rerum nihil est. Audio multa istic circumferri, sed apud nos, Deo sit gratia, tranquilla sunt omnia. Regia maiestas promittit se in omnibus vestigia divi parentis sui persequi velle et in eadem fide ac religione, qua illa, perpetuo permansuram. Confirma hoc Deus, confirma hoc Deus.
Libellus Reverendissimae Dominationis Vestrae, quem huc misit, quod bona cum illius venia dixerim, probatur mihi magis quam ulla scripta illius alia, quae adhuc videre mihi contigit, ac indigna mihi res videtur auctoris nomen suppri[mi]. Est iam sub praelo, sed in primo quaternione, qu[i] nondum est sub praelum missus, vix continere [me] potero, quin prodam nomen Reverendissimae Dominationis Vestrae. Nihil tam[en] faciam, nisi quod iusserit reverendissimus dominus meus Cracov[iensis]. Scilicet, quae minus fuerunt episcopo digna, nomen auctoris praetulerunt. Hoc opus unum omniu[m] episcopo dignissimum absque nomine prodibit i[n] lucem, quasi pudeat episcopum tam pie, tam san[cte], tam docte, tam Christiane scripsisse. Vix haec ferre potero, sed fiat, quod iudicaverit reverendissimus dominus Cra[coviensis].
De vicino nihil hic eiusmodi auditur, quin ex iis, quae proxime scripsit, apparet, quod non sit extra metum. De domino Caspare nihil huc allatum est hactenus. Et venerunt huc proxime duo ex Urb[e], quorum unus ab Alexandro ad dominum doctorem Io[annem] litteras attulit, a domino Caspare prorsus nullas. Hoc tamen narrat esse illum incolumem, veni[re] huc decrevisse, sed fore, ut adventum eius Alexander praevertat. Sed de adventu suo nihi[l] scribit Alexander, quin queritur adversam hic sibi fortunam esse, Romae se dicit prosperiora sperare omnia.
Haec scripsi, cum ex capite gravit[er] admodum laborarem, scripturus plura, nisi metuerem periculum gravius. De annuo mihi misso agam gratias. Relictae viduae domini Schewka, quoad fides et religio mea patietur, praesto lubens adero, sed omnis causarum cognitio ad comitia reiecta est, in quibus procul dubio plurimum erit negotiorum.
Deum precor, ut ea feliciter evenire, Vestram vero Reverendissimam Dominationem in multos annos incolumem et felicem conservare velit.
Cuius me gratiae commendo.
Cracovia, III Cal[endas] Iulii 1548.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis <Vestrae> servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis
Copy of a reply to Polish legation to the Imperial Diet:
Sacra caesarea catholica maiestas, dominus noster cleme[ntissimus], auditis, quae serenissimi principis et domini, domini Sigismundi regis Poloniae orator, nomine et verbis eiusdem regis sui, ta[m] in causa banni imperialis contra marchionem Albertu[m] seniorem, Prussiae possessorem, quam duarum civitatum, Gedani et Elbingae, longa et diserta oratione proposuit, ac re cum electoribus, principibus et statibus imperii in hisce comitiis Augustensibus {comitiis} congregatis, et absentium mandatariis et deputatis, ut in tanta causa par est, communicata eorumque consilio et deliberatione praehabitis ac omnibus mature expensis, quamvis animadverterit bannum imperiale decretum in supremo [t]ribunali imperii, nempe in iudicio camerae, contra praedic[t]um marchionem Albertum, cum in eo praesumendum sit, [le]gitime processum esse; extra iuris ordinem et absque causae cognitione vel partium consensu nequaquam debere aut posse cassari aut suspendi; quin potius convenire, ut iustitae relinquatur cursus ordinarius iuxta constitutiones imperii, ut reverendissimus dominus administrator et magister ordinis Teutonici una cum ipso ordine in iure quaesito manuteneatur sacrumque imperium in iure suo conservetur.
Attamen si quis eo banni decreto et declaratione se gravatum existimet, sive ille magnus olim magister ordinis, sive quicumque alii fuerint, iis praefata caesarea maiestas liberum permittit, ut praetensa sua gravamina et nullitatis causas, si quas habuerint proponere et, mediante iustitia prout convenit, sive absolutionem, sive liberationem banno petere poterint.
Quoniam vero serenissimus Poloniae rex ius quoque aliquod in hac causa praetendit diligenterque pro eo per suum oratorem institit, maiestas caesarea cum nihil magis in votis habeat, quam veteram amicitiam, quae maiestati suae cum ipso serenissimo rege intercedit, firmam ac perpetuam retinere, atque insuper memoria repetens iam olim fuisse propositum et agitatum in aliquot praeteritis comitiis de amicabili transactione, quae tamen hactenus ad effectum deducta non fuit, maiestas sua ex eorundem ordinum sacri Romani imperii consilio eam viam denuo amplectandam et commissarios deputandos esse operae pretium fore iudicavit, qui causae amicabiliter, absque tamen praeiudicio vel impedimento iudiciarii processus, componendae studium et diligentiam omnem impendant. Proptereaque serenissimum Romanorum, Hungariae, Bohemi[ae] regem permovit, ut ipsius maiestas, tamquam Bohemiae rex, huiusmodi tractationem in se susciperet, quem etiam maiestas ipsius serenissimo Poloniae regi gratum et neutri partium suspectum esse debere existimat.
Quod vero ad duas illas civitate[s], Gedanum et Elbingam, attinet, quas orator regius Polonici iuris esse immeritoque ad imperii comitia vocari contendit, ordines autem imperii, a caesarea maiestate hac de re consulti, dictas civitates non hodie primum, sed ia[m] olim ad imperium pertinere et in albo civitatum imperialium notatas esse confirmant, adeo ut sine gravi iniuria et praeiudicio imperii illas divelli non posse existiment. Facile animadverterit serenissimus rex caesaream maiestatem tamquam imperii caput reclamantibus ordinibus et ius imperii conservari petentibus hac in re nihil posse innovare, sed imperio et unicuique ius suum integrum relinquendum esse.