Letter #3392
Jan TARNOWSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1548-07-01
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-07-10 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi etc., amico carissimo plurimumque observando
Reverendissime Domine, domine amice carissime plurimumque observande.
Voluntatem meam officiosissimam Reverendissimae Dominationi Vestrae commendo.
Gratissime sane viderem Reverendissimam Dominationem Vestram iustis his principi nostro persolvendis interesse. Quibus cum officium debitae pietatis domino patronoque suo exsolveret, tum facultas daretur mutuis sermonibus renovandae nostrae amicitiae, quae vetus nobis intercessit. Sed cum ab illis aegra valetudine se esse prohibitam Reverendissima Dominatio Vestra scribit, Dei voluntati permittendum est. A quo tamen ego pro meo singulari desiderio pristinam et eam citam valetudinem cunctaque prospera Reverendissimae Dominationi Vestrae cupio.
Libenter etiam intellexi Reverendissimam Dominationem Vestram pictorem suum ad reverendissimum dominum episcopum Culmensem tabularum istarum, quas ab eo expetivi, depingendarum causa misisse.
Quod studium meum, quod gratum acceptumque sibi esse Reverendissima Dominatio Vestra scribit, cum salutem et incolumitatem terrarum istarum spectare videtur, hoc ego sane saepius meditor. Ac utinam res numquam ad arma deveniat. Sed si hostis insolentia nos lacessiverit, quid aliud agendum quam conatibus suis resistere et vindicare patriam, cui ille tantopere inhiat? Ad quam rem bene gerendam multum nos iuvaret locorum illorum cognitio, quae ante est paranda, quam cum in harenam sit progrediendum. Sed cum id potissimum ex voluntate Dei pendeat, illi primo omnium nos committere opus est, consilia demum salutaria inquirenda, unde salus propendeat. Ego quamvis parvi vires meas facio, tamen qualescumque illae sunt, lubens eas collocabo in communem omnium nostrum utilitatem.
Sermones eos, quos Reverendissima Dominatio Vestra de mea voluntate et studiis erga provinciam istam ex amicis suis, tum et meis, dum ex comitiis Piotrkoviensibus redibant, se audivisse et gratissime excepis[se] scribit, probatur mihi eius haec voluntas. Nec videt ipsa Reverendissima Dominatio Vestra alio quam communis rei causa me tantum conatum esse. Non enim appetere soleo aliorum incommoda neque illis delector. Si enim uni parti gravius quidpiam contingat, forte et alias eadem sors premeret. Recte itaque et praeclare nobiscum agitur, si cuique integra sua sunt omnia. In id consilia conatusque m[eos] semper ferentur.
Quod superest, opto Reverendissimam Dominationem Vestram sanam et incolumem diutissime vivere.
Cracoviae, 1 Iulii anno Domini 1548.
Reverendissimae Dominationi Vestrae deditissimus Ioannes comes in Tarnow etc. subscripsi[t]