» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #3393

Seweryn BONER to Ioannes DANTISCUS
Cracow (Kraków), 1548-07-01
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-07-10

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1599, p. 1131-1134

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi etc., domino observandissimo

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observandissime.

Salutem et sedulam servitiorum meorum commendationem.

Habui Reverendissimae Dominationis Vestrae litteras de die 14 Iunii datas, quae etsi mihi fuerunt, ut aliae ab illa omnes esse solent, iucundissimae, hoc tamen asperserunt molestiae, quod Reverendissimam Dominationem Vestram parum prospera affici valetudine significarent. Quam ego profecto neque minus atque meam doleo et prosperrimam esse Reverendissimae Dominationi Vestrae ex animo opto.

Quod vero Reverendissima Dominatio Vestra ita prolixa de paulo diuturniore silentio suo excusatione adversum me utitur, haec, quam mea quidem causa minime necessaria, tam fuit et gratiae erga me plena, et mihi certe gratissima, sed eadem hac apud Reverendissimam Dominationem Vestram uti mea nimirum magis interest.

Quod enim a me nihil iam dudum litterarum ad Reverendissimam Dominationem Vestram datum est, profecto neque oblivione, neque negligentia aut meae erga illam intermissione observantiae, sed eo plane accidit, quod annum hunc ferme totum peregre agendo consumpsi et ubi reversus huc essem, habui hactenus neminem, cui meas ad illam litteras committere recte potuissem, haud tamen segnius observantiam erga Reverendissimam Dominationem Vestram meam interea tutatus sum, quam ei cum summa benevolentia praestabo, dum vivam, semper.

Utinam autem persolvendis sacratissimo principi iustis adesse hic Reverendissimae Dominationi Vestrae per valetudinem licitum esset, cum equidem tam firma valetudine illam praeditam esse eidem gratularer tum me illius in complexum venisse gavisus essem ex animo prolixissim[o]. Nunc, quia id non licet, illud saltem licebit tamen Reverendissimae Dominationis Vestrae memoriam singulari cum observantia colere laetaque ac felicia omnia eidem interim precari.

De rerum novarum, quibus me impertiit Reverendissima Dominatio Vestra, scriptione plurimam eidem habeo gratiam referremque paria libenter, sed omnino est nunc hic eiu[smodi] nihil, quod scribi a me isto in genere ullo modo possit, nisi, si forte hoc aut nesciat, quod non opinor, aut scire aveat Reverendissima Dominatio Vestra, adventum Caroli imperatoris filii ex Hispania in Germaniam magna in exspectatione esse, sed nec minus exspectari in Hispaniis profectionem Maximiliani sserenissimi Romanorum regis filii, qui illic cum imperatoris filia coniugium est contracturus. Aliud eius generis, si quid esset, quo[d] perscribi Reverendissimae Dominationi Vestrae posset, non paterer illam meam desiderare operam.

Quod itaque superest, commendatissimum esse Reverendissimae Dominationis Vestrae gratiae cupio meumque obsequium illi offero, et ut incolumis diu feliciterque valeat, opto.

Datae Craccoviae, ad 1 Iulii anno Domini 1548.

Reverendissimae Dominationis Vestrae paratissimus servitor Severinus Bonar a Bali[cze] liber baro manu propria subscripsit