Letter #3415
[Ioannes DANTISCUS] to Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS)Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-07-19
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Doctori Hosio
Venerabilis etc.
Quid nomine spectabilis magistratus Elbingensis reverendissimo domino Cracoviensi scripserim, ex litteris meis Dominatio Vestra intelliget. Habet haec civitas aliquot, qui ex nulla causa eam insectantur et apud serenissimam maiestatem regiam deferunt, ita ut magnum illi odium , cum tamen nulli umquam obfuerint nec debitam iustitiam denegaverint, conciliarent. Quam vero molestum sit ob innocentiam odium et offensam domini sui incurrere , Dominatio Vestra iam perspectum habet et ex nuntiis dicti magistratus, quos Cracoviam ad exequias regiae maiestatis ablegarunt, fusius intelliget; illis ne desit opera sua , sed ut eos contra omnes adversarios defendat, quo in gratia serenissimae maiestatis regiae dicta civitas permanere possit , plurimum rogo Dominationem Vestram.
Quae feliciter valeat.
Datae ex Arce nostra Heilsberg, XIX Iulii MDXLVIII.