Letter #342
Ioannes DANTISCUS to [Lodovico ALIFIO]Valladolid, 1527-05-06
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifice Domine et Maior honorandissime. Commendationem plurimam.
Accepi a Magnificentia Vestra litteras, quibus hactenus rescribere, ut ex meis ad reginalem maiestatem intelleget, non potui, doleoque plurimum, quod sic inofficiosus esse coactus fuerim. Ad praesens etiam non possum esse prolixior, quandoquidem tabellarius instat; aliis amicis scripsi diffusius, sed antequam istius postae notitiam habuissem; nunc me tempus deficit. Dabit igitur Magnificentia Vestra pro mea erga illam summa observantia veniam.
Quae hic in negotiis reginalis maiestatis aguntur et alia de rebus Magnificentiae Vestrae ex meis ad reginalem maiestatem accipiet. Scribit etiam Magnificentiae Vestrae dominus Sigismundus Loffredus. Velim in mea esset facultate; iam dudum compos voti esset, quod adhuc restat. Dabitur omnis opera, ut hanc remissionem seu indultum habeamus.
Rogo Magnificentiam Vestram per immortalem Deum, hunc Laconismum in bonam partem accipiat; vera amicitia et sincerus affectus non in multis verbis aut longa scriptione consistit, sed opere comprobatur, quod in me semper, quamdiu sum in vivis, experietur.
Commendo me maximopere Magnificentiae Vestrae ut pamico ac patrono meo observandissimo et rogo, apud reginalem maiestatem reditui meo faveat, me sibi semper devi<n>ctissimum atque auctoratum habitura.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ ex Valle Oleti, 6 Maii Anno Domini 1527
Magnificentiae Vestrae deditissimus Ioannes Dantiscus