Rogavit a me famatus ⌊Georgius Manth⌋, civis Gedanensis, ut illi has meas ad Serenissimam Maiestatem Vestram commendaticias darem. ⌊Qui⌋ negotium habet cum quodam decoctore ⌊Ioanne Glasaw⌋, cui cum non contemnendam summam anno XLIII certo termino solvendam credidisset et hic effluxo termino solvendo non esset, impetraverat a serenissimo et desideratissimo ⌊parente⌋ Serenissimae Maiestatis Vestrae salvum conductum quinquennalem, ut a nullo ob contractum aes alienum molestaretur. Cuius temporis exspirationem, quamquam creditor ⌊Georgius Manth⌋ non sine magno damno suo exspectare coactus sit, tamen necdum solutionem aliquam, etiamsi iam evictum ius in decoctorem et eius bona habeat, obtinere potest. Sed dicitur eum omne studium et diligentiam in hoc impendere, ut similem salvum conductum ad quinque annos etiam a Serenissima Maiestate Vestra obtinere possit, et iam pro eo Serenissimae Maiestati Vestrae supplicasse.
Quae negotium hoc in futurum ⌊Regni conventum⌋ non sine iudicio reiecit, ut opportunum aliquod remedium contra huiusmodi decoctores, qui sub bona fide multos decipiunt et ad extremam paupertatem, tantum ut ipsi bene habeant et vivant, adigunt, ibi inveniat. In eo, si Serenissima Maiestas Vestra institutum ⌊caesareae maiestatis⌋, quae extremo supplicio tales decoctores et impostores in inferiori ⌊Germania⌋ puniendos indicavit, secuta fuerit, multos, qui sub praetextu salvi conductus, quem impetrare posse persuasum habent, et interim omnia scelera et imposturas exercent, deterrebit et rei publicae consulet.
Humillime igitur oro Serenissimam Maiestatem Vestram velit huius subditi sui ⌊Georgii Manth⌋, qui a decoctore ⌊Ioanne Glasow⌋ sub bona fide deceptus, nam integrum quinquennium solutionem debiti exspectare coactus, fuit, clementer rationem habere nec decoctorem manu tenere, sed ut tandem creditoribus satisfaciat, eum adigere. Qua re rem Deo gratissimam et officio regio dignam est factura Serenissima Maiestas Vestra.
Cuius gratiae et protectioni me una cum dicto ⌊Georgio Manth⌋ suppliciter commendo atque eidem a Domino Deo longaevam vitam cum regiminis sui felicissimo successu precor ex animo.