Letter #3430
[Ioannes DANTISCUS] to Achatius TRENCKHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-08-09
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Domino Achatio
Venerabilis etc.
Non erat molestum nobis huic Severino ad intercessionem Fraternitatis Vestrae commendaticias nostras litteras, ut omissum servitium denuo apud dominum suum obtineat, dare, praesertim cum oportunum se nobis nuntium exhibuerit, per quem domino Sigismundo baroni ab Herberstein ad novissimas ipsius litteras nobis rescribere licuit ob idque gratum nobis fuit, quod eum, antequam hinc discederet, ad nos allegaverit Fraternitas Vestra. Cui inscriptas litteras venerabilis domini Casparis Hannovii nepotis nostri, qui ipsis feriis Divi Iacobi Apostoli tandem feliciter Cracoviam pervenit, his adiunximus. Eum cum nunc in horas exspectamus, postquam advenerit, non negligemus hoc Fraternitati Vestrae significare, quae etiam non gravate se huc ad nos cum dicto nepoti nostro de omnibus collocutura conferet.
Fraternitatem Vestram bene valere cupimus.
Datae ex arce nostra Heilsberg, IX Augusti MDXLVIII.