Letter #3431
Piotr ZBOROWSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1548-08-11
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), [1548]-09-05 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi etc., domino, domino mihi gratiosissimo
Reverendissime in Christo Pater, domine, domine mihi gratiosissime.
Praemissa mei officiorumque meorum et studiorum omnium in gratiam Reverendissimae Paternitatis Vestrae humillima commendatione.
Quod hactenus servitia mea gratiae Reverendissimae Paternitatis Vestrae non obtulerim, non intermissione aut oblivione ulla, quae numquam me adegit, semper enim illa eximia gratia, singularis benevolentia, benignus denique favor, quo me Reverendissima Paternitas Vestra prosecuta est et usque amplectitur mihi, ob oculos versatur, credat me id Reverendissima Paternitas Vestra commisisse, verum in tantis perturbationibus, quibus nunc fluctuamur, nihil scitu dignum habebam. Ne nunc habeo, quod Reverendissimae Paternitati Vestrae scriptis meis significem, nisi cum dominus Nicolaus Plutowsky hinc proficisceretur, comittere, quod mei officii est, nequivi, quin servitia et studia mea officia, licet parva, paratissima tamen Reverendissimae Paternitati Vestrae commendarem.
Comitia serenissima regia maiestas, dominus noster clementissimus, adducutus precibus dominorum et nobilium, in diem Solis proximum post diem divo Lucae dicatum distulit. De reliquis omnibus rebus, quae hic acta sunt, dominus Plutowsky et magnus dominus palatinus Marienburgensis certiorem facturus est Reverendissimam Paternitatem Vestram.
Cuius gratiae me officiaque mea commendo. Et eandem ut Deus Omnipotens servet salvam et incolumem diutissime, ex animo opto.
Datae e Cracovia, XI die Augusti, anno a nato Servatore mundi M-o D-o XLVIII.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae servitor obsequentissimus Petrus Sborowski, castellanus Sandomiriensis, capitaneus Sanocensis etc.