Letter #344
Ioannes DANTISCUS to [Piotr TOMICKI]Valladolid, 1527-05-21
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine gratiosissime.
Humillimam commendatio[nem].
Quod toties ad Dominationem Vestram Reverendissimam utor Laconismo, quaeso mihi v[e]niam dari, fit enim in postariis, qui mihi semper strictius tempus, ut solent etiam aliis, assignant, unde occupatus ad regiam et regin[a]lem maiestatem, quibus primum tempus impartior. Reliquum, quod superest, solet esse brevissimum, quo neque Dominationi Vestrae Reverendissimae, neque meis desideriis satisfacere possum.
Summa est omnium rerum, de quibus late ad Dominationem Vestram Reverendissimam scribere st[a]tueram, quod illam maximopere rogo atque obtestor, ut me tandem suis precibus et intercessione ad serenissimam regiam et reginalem maiestatem, si cum gratia illarum fieri potest, quanto citius ex hoc exilio liberet ac revocet, antequam totus hic peream, quo adhuc semel ante mortem Dominationem Vestram Reverendissimam salvam et felicem mihi videre et illius manus more istius patriae exosculari reverenter liceat.
Alia mihi temporis angustia praeripit, sed talia sunt, quae Dominatio Vestra Reverendissima facili coniectura potest assequi, cum nihil ardentius cupiam, quam id, quod olim patres sancti in limbo inferni redemptionem exspectantes, quam Dominatio Vestra Reverendissima pro sua in me gratia, quantum potest, maturet.
Cui me humillime commendo.
Ex Valleoleti, 21 Maii anno Domini 1527.
Ioannes Dantiscus