Letter #3441
Mikołaj LOKA to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1548-09-03
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-09-05 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime Domine, maecenas colendissime.
Humillima servitia mea commendata{e} esse cupio Dominationi Vestrae Reverendissimae.
Venit nuper exhi
<bi>
tor praesentiarum honorabilis Andreas de Calisch ad me cum litteris parentis mei, quibus a me postulat, ut nominatum Andream Reverendissimae Dominationi Vestrae litteris meis commendarem, quo subdiaconus exsistens diaconatus et presbyteratus ordinibus a Reverendissima Dominatione Vestra honorari possit. Ego, etsi hoc onus invitus in me suscepi, cum Reverendissimam Dominationem Vestram falcem suam in alterius messem minime missuram certo sciam, nullas enim habet dimissoriales, verum se eas habuisse atque longa itineris peregrinatione perdidisse coram
Quod, ut ad ordines sacerdotii accipiendos veniam, Reverendissima Dominatio Vestra per venerabilem dominum
Nova apud nos sunt nulla. Venerabilis domini
Cupio Reverendissimam Dominationem Vestram optime valere in annos quam plurimos. Cuius me gratiae, tutelae et patrocinio commendo.
Reverendissimae Dominationis Vestrae humillimus servorum