Letter #3445
[Ioannes DANTISCUS] to UNKNOWN [a physician in Gdańsk (Danzig)]Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-10-14
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Eximie Domine Doctor, amice carissime.
Salutem et omnem felicitatem.
Commiseramus
Qui cum pridie huc ad nos rediisset, attulit secum consilium et regimen Dominationis Vestrae, quod illa, quamvis valetudinaria, in usus nostros non gravata est conscribere. Cui proptere[a] et ob impensum nostro nomine laborem agimus gratias. Fuit autem hoc Dominationis Vestrae iudicium super aegritudine nostra et eiusdem rectificatio adeo nobis accepta, ut relecta ea statim nobis arriserit, utpote quod causam morbi nostri fere attingere videbatur, omn{i}es enim defectus, quos in ea refert Dominatio Vestra, in nobis esse animi advertimus.
Nec displicet cura, quam illa praescribet, eam etiam adhibituri sumus, ubi ex nova informatione Dominationi Vestrae adhuc per nos descripti et hic inserti morbi et defectus corporis nostri status exactius consilium ipsius et iudicium per hunc nuntium nostrum nobis fuerit communicatum. Quod ut Dominatio Vestra omni diligentia et ipsa rei veritate, quid illa de hoc nostro morbo sentiat, adhibita, nobis perscribat, impense rogamus. Simul etiam, quae ad restituendum pristinum corporis et eiusdem partium vigorem, qui plurimum iam deficere incipit, necessaria putabit, una mittat, praesertim autem verum usum seminum, quorum in consilio suo mentionem facit, nobis explicet, et quae ex illis conducibiliora ad conservandam valetudinem nostram existimabit, reliquis adiungat, et ut significet, an nobis usus zinziberis saccaro conditi [co]nducat et alia quaedam.
Haec Dominationis Vestrae diligentia, quam in curanda aegritudine nostra suscipiet, nobis erit gratissima et dabimus operam, ne frustra ea impendatur, sed post hac eam maiori gratitudine nostra erga Dominationem Vestram prosequemur. Quam cuperemus ita affectam esse, ut citius hic nos invisere et statum valetudinis nostrae ipsamet praesens existens inspicere ac diligentius investigare posset. In ea si nobis morem gerere poterit, rogamus, ne hoc intermittat, futura nobis semper hospes gratissimus Dominatio Vestra.
Cui his adiunctum cf. Ioannes Dantiscus (Jan Dantyszek), Hymni aliquot ecclesiastici, variis versuum generibus, de Quadragesimae Ieiunio & sex eius diebus Dominicis, deque horis Canonicis Christi Passionis tempore. Et de Resurrectione, Ascensione, Spiritussancti missione, Matreque gloriosissima Maria Virgine, recens aediti. Cracoviae apud Viduam Hiero(nymi) Vieto(ris), Anno d(omi)ni M.D.XLVIII., ed. by Stanisław Hozjusz, Kraków, Hieronymus WIETOR's widow, 1548 ⌊libellum hymnorumcf. Ioannes Dantiscus (Jan Dantyszek), Hymni aliquot ecclesiastici, variis versuum generibus, de Quadragesimae Ieiunio & sex eius diebus Dominicis, deque horis Canonicis Christi Passionis tempore. Et de Resurrectione, Ascensione, Spiritussancti missione, Matreque gloriosissima Maria Virgine, recens aediti. Cracoviae apud Viduam Hiero(nymi) Vieto(ris), Anno d(omi)ni M.D.XLVIII., ed. by Stanisław Hozjusz, Kraków, Hieronymus WIETOR's widow, 1548 ⌋, qui ad manus nostras ex
Datae ex arce nostra
Valetudinis meae status sic habet: [cum] ante annos sex
De victu priusquam mihi consilium Dominationis Vestrae allatum est, ne fluor iste alvi obstrueret, cibis liquidioribus et mollioribus sum usus, ante vel in ipsa meridie, imprimis mihi cerevisiam triceaceam cum pane siligineo intrito, butyroque immisso vel oliva munda, quam ex
[S]itim urgentem non patior, sed oris siccitas me interdiu, aliquando et nocte insistit. De urina, [prout] difficulter a me capi potest, cum per scrotum foras funditur, non est, quod scribere poss[im].
Ex his omnibus Dominatio Vestra corporis mei habitum agnoscat et, quae salubriora [mihi] fore perpendet, consilium suum tam de sudore provocando etc., quam de victus ra[tione] habendo mihi impartiat. Dominationi Vestrae in memoriam coeptae inter nos am[icitiae] quinque aureos Hungaros
XIIII Octobris,
Postscript:
Plusquam ingero plerumque egero et eiusmodi crebrae egestiones, quas continere nequeo, magis me debilem et viribus vacuum faciunt, quam alia omnia accidentia. Si alvus constringi deberet et adhuc venter tumescit, metuo, ne quid deterius fiat. Quae omnia divinae misericordiae et voluntati, consilioque Dominationis Vestrae, quod illa regitur, commendo atque subicio etc.