Binas his diebus a Reverendissima Dominatione Vestra litteras accepi, quarum ⌊⌋ 24 Septembris, ⌊⌋ vero 7 huius datae erant. Respondebo igitur prioribus prius. Causa domus, quam ab affini meo ⌊Georgio Scholtz⌋ Reverendissima Dominatio Vestra ⌊Thoroniae⌋ emit, mihi videtur aequissima, ita ut mirari satis nequeam, quod in ea emptione ⌊magistratus
Thoronensis⌋ Reverendissimam Dominationem Vestram impedire conetur, cum hoc iam apud illos usitatum et non semel istiusmodi emptiones admissas esse reperiatur. Quare persuadeat sibi Reverendissima Dominatio Vestra me in ea causa illi non defuturum sed omnem adhibiturum diligentiam, ne hic contractus inter Reverendissimam Dominationem Vestram et ⌊affinem meum⌋ irritus fiat idque iam partim in superiore Graudentino ⌊harum terrarum conventu⌋ curassem, si per valetudinem eo me conferre potuissem. Et quoniam nondum intellexi causam hanc in eo ⌊conventu⌋ propositam fuisse, integra mihi adhuc reservata est in futuro conventu eius mentionem faciendi et Reverendissimae Dominationis Vestrae affinisque mei defendendi opportunitas et facultas. Quam pro meo in ⌊Reverendissimam Dominationem Vestram⌋ studio non negligam, quando ipsa quoque, ne sibi et ⌊affini meo⌋ desit, providebit.
De canonicatu ⌊ecclesiae suae Wladislaviensis⌋, qui olim morte ⌊Stanislai Rzeczicza⌋ poenitentiarii in Romana Curia vacuus factus nepoti meo ⌊Gaspari Hannovio⌋ iuris utriusque doctore, per ⌊Sedem Apostolicam⌋ collatus est, de quo in ⌊⌋ scribit, rem ita cum eo communicavi. Is cum intellexisset, quas Reverendissima Dominatio Vestra pro eo canonicatu offert condiciones, nempe Gdanensem ad Divam Virginem parochialem et officialis munus, gratias quidem illi una mecum pro ea benevolentiae significatione agendas censuit. Verum a parochialibus ecclesiis, quod iis sit ars artium, id est cura animarum coniuncta, et ab officialis, id est iudicis, officio, quo nihil itidem periculosius praesertim hoc tempore, cum status et condicio rerum ecclesiasticarum adeo apud eos homines viluerit, ut neque divina neque humana iura sine contemptu apud eos habeantur, ita se abhorrere dixit, ut nequicquam magis sibi fugiendum statuerit ob idque, dum novem annis in ⌊Urbe⌋ egerat, multarum parochialium in ⌊Polonia⌋ et alibi adipiscendarum occasionem studio volensque semper praetermisisset. Proinde, etsi cuperet Reverendissimae Dominationi Vestrae plurimum gratificari, has tamen condiciones suscipere nec posset, nec auderet.
Quam hac in re sententiam eius cum audissem, non potui non probare. Est enim certe animarum sollicitudo et iudicis provincia onus summum multisque periculis plenum. At si quid aliud fuisset, quod huiusmodi onere vacuum, aequam etiam haberet opimi huius sacerdotii compensationem, melius et ⌊nepos⌋, quid sibi sequendum, et ego, quid illi suadendum esset, considerare potuissemus, quamquam tamen ipsemet potius hunc canonicatum possidere cupiat, cum ideo, quod nativae suae ⌊dioecesis⌋ sit, tum quod in ea ecclesia, dum nuper transisset, vehementer sibi placuerint omnia.
Peto itaque a Reverendissima Dominatione Vestra maiorem in modum, ut cum idem ⌊nepos⌋ propinquitatis iure aliisque de causis mihi non vulgariter carus sit diplomataque apostolica certissima et efficacissima habeat et tantopere hanc ⌊Wladislaviensem ecclesiam⌋ ceu eam, sub qua natus est, amet, ut inquam, illum sive doctoris, quo et ab antecessore suo ⌊Rzeczicza⌋ idem canonicatus semper possessus est sine nobilitatis aut alio quovis titulo, ea facilitate in possessionem venire sinat faciatque, ut et ⌊Sedis Apostolicae⌋ litteris, prout par est, libenter suo cum ⌊capitulo⌋ obtemperare et mihi pro ⌊nepoti⌋ diligenter scribenti gratificari voluisse videatur, cum ipse maxime cupiam Reverendissimae Dominationi Vestrae gratificari et obsequi in omnibus, ut etiam quempiam sanguinis mei apud ecclesiam Reverendissimae Dominationis Vestrae, qui hoc praestet, habeam.
De ipso ⌊nepote meo⌋ hoc etiam promittere non dubito habituram in eo Reverendissimam Dominationem Vestram canonicum, cui prae ceteris favisse et opem sua auctoritate tulisse numquam poenitebit. Rediturus est ⌊Wladislaviam⌋ petendae possessionis ergo, cum ad has meas litteras Reverendissima Dominatio Vestra responderit, ut prius hinc, quae sit eiusdem voluntas quidque apud se mea ista commendatio ponderis habuerit, exactius ambo cognoscamus. ⌊Eum⌋ igitur ut tum omnibus modis adiutum velit, iterum atque iterum impense rogo.
Dominus Iesus incolumem florentemque perpetuo servet Reverendissimam Dominationem Vestram. Cui me, ⌊nepotis⌋que mei negotium istud et honestum, et aequum studiosissime et intime commendo.