Letter #3454
Claude DODIEU de Vély to Ioannes DANTISCUSTrent, 1545-10-12
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-12-31 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo domino, domino Iohanni Dantisco, episcopo Varmiensi
Reverendissime domine.
Nemo istinc ad nos [v]eniebat, quem non percontarer de felici statu Reverendissimae Dominationis Vestrae. Sed cum de ipsa iam a duobus fere annis nihil audirem, factum erat, ut tristius aliquid, humanum tamen, ei accidisse suspicarer. Itaque desiderabatur magis a me Reverendissima Dominatio Vestra, quam exspectabatur is nuntius, quem hodie habui cert[e] gratissimum. Nam cum veniens hic ad reverendissimum Upsaliensem offendissem eum domi scribentem ad reverendissimum dominum Cracoviensem, statim rogavi, num esset ei nota Dominatio Vestra. “Notissima” dixit et praeterea, ut est humanissimus, multis verbis et honestissimis largissime indicavit se plane eam nosse et amare valde ac venerari. Cum et litteras, quas ab ipsa nuper acceperat ostendit, vel eo nomin[e] mihi suavissimas, quod talem in religione Dominationis Vestrae constantiam simul et fortitudinem significant, qualis et mihi antea semper fuit p[er]specta et istis in locis est valde, ut audio, necessaria.
De me si quid est, quod scire cupiat, ego paucis perstringam. Post discessum suum ab aula caesaris prosecuti sumus Viennae, exin perpetuo in Hispania et in expeditione Tunetana munus illud oratoris, quo fungebamur usque ad initia belli, quod successit anno XXXVI. Quo anno revocatus redii domum.
Fui denuo missus Barchinonam ante finem XXXVII ad componendas indutias, quae auctae et confirmatae postea fuerunt Niceae auctore summo pontifice, ubi et nos affuimus.
Anno sequente bonae memoriae praedecessor meus elegit me sibi coadiutorem. Itaque vocatus ad hoc ministerium contuli me, quod potui plenius, ad ea, quae videbantur esse officii mei. Verum XL-o relegor in Flandriam ac iterum sequor caesarem ad ea comitia, quae Ratisponae etiam fuerunt tunc celebrata. Accidit eo tempore caedes illa miserrima Rinconii, quae mihi fecit occasionem evadendi a Germania, quod rex meus detinebat reverendissimum Leodiensem. Interea bellum renovatur, a quo semper afui, quiescens in Brit[tan]ia Armorica, ubi sunt Redones, quibus ego, etsi indignus, praesum.
Ceterum cum a nostris essent huc mittendi aliquot praesules, electi fuere A... archiepiscopus, Claromontanus et Agathensis episcopi. Fui quoque ego ad eum numerum adiectus accessimusque huc una omnes Nonis Augusti, ex qua die hic sedemus exspectantes, tandem ut hoc sacrosanctum concilium aperiatur. Quod etsi tota hac aestate est agitatum inter sacratissimum dominum et principes nostros, necdum tamen concluserunt, quando hoc futurum sit. Sed is videtur esse status rei Christianae, qui non possit pati longam dilationem.
Quod si in hac tam gravi causa procedetur, ut speramus, ea forma, diligentia et auctoritate, quae convenit tam pio negotio, non putamus defuturam nobis Reverendissimam Dominationem Vestram, quae actiones omnes nostras poterit doctissimis prudentissimisque suis consiliis adiuvare. Mihi profecto non minus iucundum quam utile agnosco futurum, si contigerit, nostrae sententiae rationes posse omnes secum conferre et ad iudicii sui calculum reducere. Quo et nihil mihi accidere potest optabilius nec non, ut iterum videam, amplectar ac suspiciam Reverendissimam [Dominationem] Vestram, sicut ex animo cupio et ipsi non dubito no[n iniucundu]m fore.
Quod superest, Deum precamur, ut pro sua divina misericordia iis nostris afflictissimis rebus providere dignetur et Reverendissimam Dominationem Vestram servare ac gratia spiritus sui sancti tueri et largissime cumulare.
Ex Tridento, quarto Idus Octobris 1545.
Reverendissimae Dominationis Vestrae humilis frater ac servitor Claudius Dodeus episcopus Redonensis.