Letter #3456
Samuel MACIEJOWSKI to [Ioannes DANTISCUS?][Brest-Litovsk], [ca. 1544-07-15]
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentary Plain text Text & commentary Text & apparatus
Reverendissime Domine.
Quae in scheda scripsit ad me Reverendissima Dominatio Vestra, ea cum
serenissima
Videt Reverendissima Dominatio Vestra, quae sit nostra condicio, qui non postremum inter regni consiliarios locum obtinemus, qui fidem nostram et erga Deum et erga principem intemeratam retinemus. Levibus hominibus clanculum de nobis quidvis comminiscendi potestas permittitur, nobis respondendi facultas non datur. Scilicet, qui fidem semel Deo datam violavit, is iam plus est fidei habiturus. Non dubito, quin is non modo de me, verum et de Vestra Reverendissima Dominatione multa falsa detulerit, fortassis non tam ipse sua voluntate, quam instruc[tus] ab eo, a quo huc missus est. Nam hae artes in aula regia numquam adhuc fuerunt post hominum memoriam, quibus nunc sursum atque deorsum omnia misceri videmus. Utinam vero iis potius, [a] quibus proficiscuntur, quam Regno universo si[nt] exitio. Nihil est mirum non esse quicquam Geda[ni] profectum, quandoquidem quae per unum tela texitur, per alium retexitur.
Adhuc Marienbu[rgi] cum essem, olfaciebam istud, priusquam ex aul[a] discederam omnes conatus adhibitos fuisse, u[t] rebus omnibus infectis redirem. Sed me recti conscientia solabar, acta enim sunt a me summ[a] fide omnia. Quod si non respondit eventus, aliorum id culpa accidisse dubium non est; quo[s] cum adiumento esse oportuerit, magno fuisse impedimento videbam. Sed de his satis. Negat maiestas reginalis de burgrabiatu quicquam act[um] esse. Utrum ea de causa, ut ne ego impediam, nesc[io], sed Domino Georgio Schefke me non defuturum cer[t]o sciat Vestra Reverendissima Dominatio. Non possum eam celare, quod a[b] amico secreto mihi dictum est, legatum esse designatum Constellatum ad regem Galliae affinitatis conciliandae causa. Id ego quaeram adhuc ex maiestate regia ac, si quid certius cognovero, faciam Vestram Reverendissimam Dominationem certiorem. Hoc scio, cum cubicularius istuc esset profectus cum litteris comitialibus, ei litteras ad Constellat[um] a reginali maiestate esse datas, ita ut magna nunc inter eos esse coniunctio videatur, quorum animi fuerant paulo ante disiunctissi[mi].