Letter #3462
Michał SANDER to Ioannes DANTISCUSLondon, 1523-02-09
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico et excellentissimo iuris doctori, domino Iohanni Dantisco serenissimi regis Poloniae secretario uti fratri honorando etc.
In aula regis Poloniae cito
Magnifice domine etc.
Abeunti hinc Dominationi Vestrae commendavi negotium Theodorici Mueler mercatoris Gedanensis, quod iterum per litteras superioribus diebus ad eandem meas commendari apprime cupiebam, quas spero ad manus Dominationis Vestrae pervenisse. Iis etenim significaveram Dominationi Vestrae, ut aliquas litteras caesaris commendaticias ad hunc regem et cardinalem mitti curaret, quarum gratia pauper senex iustitiam contra bonorum suorum detentores assequeretur. Is hactenus nullam expeditionem huius sui negotii reportare potuit, quod integro biennio et amplius prosecutus est et prosequi non cessat, sed frustra. Quo fit, ut pietatis et patriae intuitu, quia nostras est, cogar eundem iterum atque iterum commendare Dominationi Vestrae, quae dignetur pro amicitia nostra procurare litteras aliquas serenissimi regis Poloniae ad regem istum ac ad cardinalem, quibus huius pauperis senis negotium eisdem enixe commendetur pro iustitia, quam ipse continue petit et non invenit. Alioqui miser laterem lavat et in oleo et opera iacturam fecit, in quo faciet Dominatio Vestra mihi rem quam gratissimam et illi profuturam admodum, quia hac via facile sperat finem aliquem bonum huiusce suae negotiationis habiturus et Dominatio Vestra de tali pietatis opere mercedem a Deo optimo est habitura. Quam bene valere semper cupio, cuique me offero et unice commendo.
Ex Londino Angliae, 9 Februarii MDXXIII.
Deditissimus tamquam frater Michael Sandri, decanus Wratislaviensis etc.