Letter #3463
Hieronymus AURIMONTANUS (GÜRTLER von Wildenberg) to Ioannes DANTISCUSThorn (Toruń), 1523-08-06
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Praestantissimo et excellentissimo domino Ioanni Dantisco, utriusque iuris doctori clarissimo, sacrae regiae maiestatis secretario etc., amico carissimo
Salutem plurimam dico.
Triste ad te nuntium scribo, praestantissime et magnifice amice, nam hoc die dum hasce ad scriberem litteras Ioannes Pontanus, affinis meus et compater tuus carissimus a Mathia Teschner misere gladio transfossus interemptus est. Camerario regio, qui litteras nostras ad te perfert, praesente, ex itinere intra Culmen et Aldenhaus conveni precibus hic magistrum civium, quo mihi uni in hac miserrima re esset consilio, ne impune homicida is evaderet. Respondit se non posse praesertim in hac tumultuaria civitate mihi consulere neque equos domi esse. Non novi consilium salubrius, quam quod ad te unum confugerem, quo regiam maiestatem istic una cum magistratu Toronensi peteres, ut communi edicto mandaret, talis violentia compesceretur. Imprimis cum amborum causa apud iudices pendeat. Minitavit enim camerario audiente regio plures esse Toroniae cives, quos hoc pacto perdere vellet. Rogo itaque Praestantiam Tuam, intelligamus serenissimam regiam maiestatem esse iustitiae severum administratorem. Est isthic nomine Mathiae Teschners quidam Nicolaus Recke cupiens litteras regias, ut Pontanum a iure suo fraudaret. Qui hic coram iudicio Mathiae causam egit, quod ex Senatu Toronensi perdiscere queas. Vale et orphanorum nostri communis amici miserere.
Toroniae, in die Transfigurationis Domini, anno a natali Christiano 1523.
Hieronymus Aurimontanus artium et medicinae doctor