Scripsi proximis litteris moram ipsam et quidquid incommodi nobis in Hispanico litore acciderat, par est, ut Tuae Excellantiae navigationis nostrae infelicis quoque certiorem reddam. Cum enim ex ⌊Hispania⌋ solvissemus, postridie eius diei maximam maris tempestatem perpessi, ut iam de salute desperaremus, tanta enim erat undarum et procellarum vis, quae undique navim implerant, ut nil aliud consilii quam in exhaurienda sentina nobis superinscribed⌈nobisnobis superinscribed⌉ reliqui esset. Alii suarum mercium, ego vero mulae meae maioris, quam in patriam ducere statueram, eicere coacti, tredecima tandem die ⌊Angliam⌋ attigimus[2], quam relicta classe ingressus sum, contulique me per equos dispositos ⌊Londinum⌋, ubi opera et litteris domini oratoris ⌊Angliae⌋, domini ⌊Lei⌋ hospitio honestissime susceptus et tractatus fui lautissime. Deinde me ad ⌊regem⌋ contuli, cum quo (uti omnium principum est humanissimus) ad mediam horam egi donatusque fui a maiestate sua annulis aureis et argenteis,
BCz, 1595, p. 10
vino praeterea ac dapibus de auratis vasis et lancibus in diversorium allatis, ita, ut mirarer tantam maiestatis suae erga me clementiam et munificentiam, hoc ipsum vero contigit opera domini ⌊Lei⌋ et domini doctoris ⌊Sampson⌋, prioris oratoris apud ⌊caesarem⌋, cuius opera hic usus sum, qui in me, ut suum erga caesarem animum) monstrare voluerunt. Obtinui itaque litteras passus ex sententia crasque hinc discedam in ⌊Flandriam⌋.
Serenissimus ⌊Angliae rex⌋ mitit ad ⌊regem Galliae⌋ ⌊car(dina)lem⌋, qui heri hinc magna commitiva splendide hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉ ⌊Londinum⌋ egressus, rumor erat ipsum mo[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ regem cum ⌊Gallo⌋ conventurum ⌊Callesii⌋, nescio tamen, quid animum suae maiestatis immutaverit. ⌊Filia⌋ ⌊regis⌋, ut audio indubie, ⌊delphino⌋ desponsata est, quo fit, ut verear, ne magnum aliquod malum et maxime ob ⌊urbis⌋ tam nefariam direptionem maneat, quod Superi omen avertant hidden by binding⌈[ant]ant hidden by binding⌉[3]. Siquid novi apud ⌊Belgas⌋ intelexero, Vestrae Excellentiae quoque scribam, qui bene valeat et me
BCz, 1595, p. 11
amicis communibus commendat.
Invitatus fui hic a mercatoribus ⌊Vandalis⌋, apud quos multos Tuae ⌊patriae⌋ inveni, factaque fuit honesta tuae praestantiae mentio conpotatumque ob salutem tuam, cui officio, ut istic respondeas te monere volui, et hortor sub poena excomunicationis, a qua absolvi non poteris, nisi in cena domini doctoris ⌊Liberalis⌋.