Letter #3465
Wolfgang PRANTNER to Ioannes DANTISCUSLondon, 1527-06-30
received Valladolid, [1527]-07-27 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Excell(entissimo) or Excell(enti)⌈Excell(entissimo)Excell(entissimo) or Excell(enti)⌉ ac praeclaro viro domino Ioanni Dantisco serenissimi regis Po paper damaged⌈[Po]Po paper damaged⌉loniae consiliario et oratori paper damaged⌈[i]i paper damaged⌉ ap paper damaged⌈[ap]ap paper damaged⌉ud caesaream maiestatem etc., domino honrand(issimo) or honrand(o)⌈honrand(issimo)honrand(issimo) or honrand(o)⌉ in aula caesaris
Magnifice ac clarissime Domine Orator, domine et amice carissime.
Scripsi proximis litteris moram ipsam et quidquid incommodi nobis in Hispanico litore acciderat, par est, ut Tuae Excellantiae navigationis nostrae infelicis quoque certiorem reddam. Cum enim ex Hispania solvissemus, postridie eius diei maximam maris tempestatem perpessi, ut iam de salute desperaremus, tanta enim erat undarum et procellarum vis, quae undique navim implerant, ut nil aliud consilii quam in exhaurienda sentina nobis superinscribed⌈nobisnobis superinscribed⌉ reliqui esset. Alii suarum mercium, ego vero mulae meae maioris, quam in patriam ducere statueram, eicere coacti, tredecima tandem die Angliam attigimus, quam relicta classe ingressus sum, contulique me per equos dispositos Londinum, ubi opera et litteris domini oratoris Angliae, domini Lei hospitio honestissime susceptus et tractatus fui lautissime. Deinde me ad regem contuli, cum quo (uti omnium principum est humanissimus) ad mediam horam egi donatusque fui a maiestate sua annulis aureis et argenteis, BCz, 1595, p. 10 vino praeterea ac dapibus de auratis vasis et lancibus in diversorium allatis, ita, ut mirarer tantam maiestatis suae erga me clementiam et munificentiam, hoc ipsum vero contigit opera domini Lei et domini doctoris Sampson, prioris oratoris apud caesarem, cuius opera hic usus sum, qui in me, ut suum erga caesarem animum) monstrare voluerunt. Obtinui itaque litteras passus ex sententia crasque hinc discedam in Flandriam.
Serenissimus Angliae rex mitit ad regem Galliae car(dina)lem, qui heri hinc magna commitiva splendide hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉ Londinum egressus, rumor erat ipsum mo[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ regem cum Gallo conventurum Callesii, nescio tamen, quid animum suae maiestatis immutaverit. Filia regis, ut audio indubie, delphino desponsata est, quo fit, ut verear, ne magnum aliquod malum et maxime ob urbis tam nefariam direptionem maneat, quod Superi omen avertant hidden by binding⌈[ant]ant hidden by binding⌉[3]. Siquid novi apud Belgas intelexero, Vestrae Excellentiae quoque scribam, qui bene valeat et me BCz, 1595, p. 11 amicis communibus commendat.
Ex Londino, die ultimo Iunii anno etc. 27
Excellentiae Vestrae deditissimus Prantner
Postscript:
Invitatus fui hic a mercatoribus Vandalis, apud quos multos Tuae patriae inveni, factaque fuit honesta tuae praestantiae mentio conpotatumque ob salutem tuam, cui officio, ut istic respondeas te monere volui, et hortor sub poena excomunicationis, a qua absolvi non poteris, nisi in cena domini doctoris Liberalis.
[3 ] Over avert[ant] visible mark of abbreviation.