Letter #3468
Krzysztof SZYDŁOWIECKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1529-07-23
received Genoa, [1529]-09-01 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico et reverendo domino Ioanni Dantisco canonico Varmiensi, sacrae regiae maiestatis Poloniae secretario et oratori, amico uti fratri carissimo
Magnifice et reverende domine, amice carissime. Salutem.
Reddita est mihi epistula Dominationis Tuae, sed admodum brevis. Mittit enim me suo more eadem Dominatio Tua ad litteras, quas sacrae regiae et reginali maiestatibus scribit. Sciat autem, quod principes nostri Vylnae sunt, ego autem Cracoviae. Ideo scripsit mihi Dominatio Tua, proinde ac nihil scripsisset. Nam ex litteris regiis, ad quas transmittor, nihil accepi. Utcumque tamen est, mihi gratissima est diligentia et studium Dominationis Tuae. Cui omnia precor faustissima et felicissima. De valetudine regia deque aliis rebus accipiet, ut spero, ex litteris principum nostrorum. Opto Dominationem Tuam feliciter valere, cui me quoque commendo.
Ex arce Cracoviensi, die vigesima tertia Iulii anno Domini M-o D-o XXVIIII-o.
Christophorus de Schidlouiecz castellanus et capitaneus Cracoviensis, generalis regni Poloniae cancellarius etc., vester bonus amicus, manu sua
Postscript:
Mi domine Ioannes. Audio advenisse ad aulam caesaris Indos ex insula, quam Ferdinandus Corthesius repperit. Si commode facere poterit Dominatio Tua, adducat unum secum ad nos, quem mihi dono daret, gratius munus mihi hoc tempore dare nemo poterit. Vale. Idem Christophorus etc.