Letter #3469
Piotr TOMICKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), [1529]-07-24
received Genoa, 1529-09-01 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico domino Ioanni Dantisco consiliario et oratori regio, amico nostro carissimo
Magnifice domine, amice noster carissime.
Accepimus litteras vestras, ex quibus simul et ex fratre accepimus causam morae et tardioris reversionis vestrae, quod iam pridem scire plurimum optabamus. Namque cum post datas regiae maiestatis litteras, quibus vocabamini, diu non rediretis, sollicito et anxio fiebamus de vobis animo. Nunc tamen facti certiores de statu ac bona valetudine vestra dubitare amplius et anxii esse desiimus, ob quam valetudinem vobis gratulamur et optamus, ut eadem bona, qua istic estis, ad nos redeatis, quod vos cito facturum speramus, sive imperator in Italiam transmittat, sive domi, prout hic increbrescere coepit, maneat.
Nos spe et exspectatione celeris vestri reditus seducti, et quod verebamur, ne non offenderent vos istic litterae nostrae, vobis per id tempus nihil scripsimus, quod vos boni et aequi, uti debetis, consulatis. Nunc si quid esset, quod supra ea, quae frater vester hic vidit et cognovit, scribi posset, equidem ut vobis satis faceremus, calamo non parceremus ulla ex parte; verum frater vester, prout est industrius et bonae indolis adolescens, cum in Lithuania, unde nos absumus, tum hic apud nos et in vicinis provinciis perspexit et cognovit diligenter omnia, quae aguntur et fiunt. Qui coram veniens vobis edisseret recensebitque verbis singula, modo felix et incolumis, prout cupimus, ad vos perveniat, vosque bene va lentem offendat. Quem nos ex animo sanum ac felicem esse semper optamus.
Datae Cracoviae, XXIIII die Iulii, anno Domini M-o D-o XXIX-o.
Petrus episcopus Cracoviensis et vicecancellarius subscripsit