Letter #3470
Hieronim ŁASKI to Ioannes DANTISCUSRytwiany, 1532-02-25
received Regensburg, [1532]-04-09 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi ac oratori serenissimi Poloniae regis apud caesaream et catholicam maiestatem, amico carissimo
Reverendissime Domine et amice observandissime.
Salutem et mei commendationem.
Dum novissime in Insbrug fuissem cum serenissimo Romanorum rege constitutus dumque per illius maiestatem non eram ad caesaream celsitudinem, ad quam orator nomine principis mei serenissimi Hungariae regis proficiscebar, transmissus, scripseram Vestrae Reverendissimae Dominationi non adeo breviter neque ita inhumane, ut meritus essem tantum illius silentium, mirorque vehementer, cur Vestra Reverendissima Dominatio ita mecum silere maluit, existimarem enim pro mutua nostra amicitia licuisse illi mecum scriptis agere, maxime autem hoc tam necessario tempore, ubi Vestra Reverendissima Dominatio publicam agens eo loci personam rebus orbi Christiano utilibus posset non deesse etc.
Quantum graviter tunc temporis consilium serenissimi Romanorum etc. regis tuli, dum me ibi, ut dixi, in Insbrug retinebat neque sinebat ad caesaream maiestatem proficisci, impossibile est me satis scribere vel dicere posse, vidi enim dixique ac inclamavi, immo et protestatus sum allaturam talem remorationem meam maximas concordiae difficultates ac impedimenta. Scripseram tunc quoque caesareae maiestati litteras, ad quas non ita cito mihi datum fuit responsum, ut non amplius exspectato coactus fuissem redire ad principem meum, nam in Insbrug uno et medio mense in cassum absumpto steti, litterae autem caesareae maiestatis Posonii mihi redditae paenultima Decembris fuere, ubi impossibile erat principi meo prius statutam diem dietae significare, quam ipsa dies praeteriisset, utpote tunc serenissimo rege meo in Transsilvania exsistente ac distante a Posonio plus centum miliaribus. Nihilominus suadebam principi meo, ut non obstante temporis negligentia et etiam non obstante iniuria ista, qua contra indutiarum pacta non fueram permissus ad caesaream maiestatem proficisci, curaret oratores suos ad Pataviensem civitatem quam primum mittere, ipse autem recta eram Cracoviam profectus agendum, ut id idem serenissimus Poloniae rex facere dignaretur suosque illuc cum nostris oratores delegaret etc. Interim autem, dum me huic itineri accingo, allatae sunt mihi litterae principis mei, quibus id sibi factu videbatur minus integrum, tum quia tempus statutum praeteriisset, tum quod litterae caesareae maiestatis publicae fidei non fuerunt missae, nec non maxime, quia absente caesarea maiestate negotium tractandum fuisset etc. Scripsitque princeps meus ea in re ad caesaream maiestatem litteras, quas per [praesentium] latorem mitto ad sui iustam et veram excusationem etc.
Carissime mi Domine Episcope. Sane omnia, quae potui, propter istam benedictam concordiam, pri[mum trime]stres, deinde annuas indutias, confeci, bis fui ad serenissimum Romanorum regem et ad caesaream maiestatem [profectus], sed nescio, quibus fatis invertatur negotium. Scirem fortassis, quis in causa fuerit, sed quia ego [principes] ut aliqua numina observo, malo tacere, quam deberem mihi maiora concitare odia etc.
Quod superest, nisi affuerit caesareae maiestatis immensa bonitas et laudata ab universo orbe eius [iustitia] et probitas, videbimus brevi multo maiora, quam antehac bella nec sperare ipse iam qu[ippiam] boni potero, si sua maiestas suos ad serenissimum Poloniae regem oratores una cum fratre suo s[erenissimo] Romanorum rege mittere posthabebit, ad quem scio etiam missurum principem meum suos libenterque [et] ex animo suscepturum iustas et aequas condiciones.
Quare amore Dei rogo, agat Vestra Reverendissima Dominatio [apud] reverendissimum dominum cardinalem, legatum Sedis Apostolicae a latere et imprimis apud caesaream maiestat[em], [ne] illius maiestas tantam universalis pacis occasionem abicere dignaretur, neve spernat principis [mei] ad pacem et concordiam propensionem et id maxime, quia Turcarum imperator sit contentus [cum] illis omnibus principibus icere foedus, quicumque amici principi meo esse voluerint, nec de[bet] Vestrae Reverendissimae Dominationi officere, quia sit eius regis orator, qui neutralitatem observare diligenter sta[tuit]. Profecto in tam pia ac necessaria causa debet esse Vestra Reverendissima Dominatio advocatus, consultor [et ad]monitor, quod illi Deus Optimus rependet et multae regiones ac populi in valle miseriarum [positi] demerebuntur.
Commendo cum his me gratiae et fraterno illius amori cupioque Vestram Reverendissimam Dominationem [optime] et laetissime valere.
Ex arce Rithuiani, postridie Mathiae Apostoli anno 153[2].
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis bonus frater Hieronimus de Lasko etc. manu propria
Postscript:
Ignoscet Vestra Dominatio, quia cito scribebam, si quid fuerit neglectum in grammatice etc. Praesentium autem latorem non dubito caesaream clementer atque cito expedituram maiestatem, nam si talibus homunculis non esset tutum ad caesaream maiestatem proficisci, posset in posterum obesse alicui bono operi etc.