Letter #3471
Piotr TOMICKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-03-15
received Augsburg, [1530]-08-23 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico domino Ioanni Dantisco, consiliario et oratori regio, amico carissimo
Magnifice domine, amice carissime.
Intra hoc tempus aliquot vestrae sunt mihi redditae litterae, ex quibus vestrum in me studium simul et officium liberale abunde perspexi. Pro quibus ad praesens vobis magnas ago gratias. Post autem meliorem nactus occasionem benevolentia et gratificatione amica referre vobis illa curabo. Dolui vehementer, quod in sumptum istic faciendum pecuniam vobis non suppeditari scribatis: de hacque re cum maiestate reginali diligenter egi, quae et ipsa ita accidere mirata est, cum id administratoribus suis mandavisse se affirmabat, ut tempori pecunia vos providerent. Pollicita est autem maiestas sua iterum mandare id procuratoribus et praefectis suis, ut de pecunia vobis in sumptum provideant. Quod et vobis puto illius maiestatem esse declaraturam. Interea autem vos animo bono sitis et reditum ad nos meditemini. Dominus doctor Stanislaus paenitentiarius habet nonnulla negotia mea, quae curare debet apud dominum cardinalem, regni protectorem. In quibus ut illi opera et consilio pro auctoritate vestra adsitis, vos plurimum rogo. Namque coniuncta vestra auctoritate cum domini doctoris studio confido omnia, quae mihi sunt opus, et melius et celerius expediri posse. Cupio vos felicem et incolumem esse.
Datae Cracoviae, XV Martii anno Domini M-o D-o XXX-o.
Vester Petrus episcopus Cracoviensis et vicecancellarius subscripsit