Letter #3474
Krzysztof SZYDŁOWIECKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-04-07
received Mantua, [1530]-05-20 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico domino Ioanni Dantisco, sacrae maiestatis regis Poloniae apud caesarem oratori, amico carissimo
Salutem plurimam dico.
Quod me tam frequenter tuis invisisti, ingentes tibi gratias agam, oportet, licet aliquando breviusculis se ad litteras regias referentibus, praesertim cum a curia suae maiestatis absum, ubi quam longissimas a te exspectare malim, utut res habet. Ego id aequi bonique consulo idque non tuae desidiae, atqui occupationibus, quibus istic distineris, imputo. Super rebus, quae hic aguntur et actae sunt, ex isto nuntio affatim cognoscas licet, quibus omnibus interfuit. Comitia hic Cracoviae sub his diebus soluta sunt. Praeterea principes nostros simul cum praeclarissimis suis liberis optime incolumes, gratia superis, esse scias. Ceterum te maiorem in modum rogatum velim, ut istic nacta ansa mei in bono coram sacra caesarea maiestate recorderis, utque me sua maiestas tanta gratia complecti dignetur, ut avus suae maiestatis, sanctissimae recordationis Maximilianus, item porro serenissimus rex Ferdinandus, quibus ego totus servitiis meis deditus ac devotus sum non secus, quam domino meo serenissimo regi Poloniae; cui tamen cupio per te esse commendatus; spero nimirum olim tempus futurum, quibus commoda et grata servitia praestare potero, meque aliis dominis et a consilio suarum maiestatum commendare et notum facere non praetermittas. Quo mihi rem sane quam gratissimam facturus es. Id ipsum ego vicissim in rebus tuis hic curabo, ac pro virili mea enitar, ut quae tua dignitas est, post tot exhaustos istic labores, praemium dignum cum faenore accipere valeas. Denique super rebus omnibus, quae istic agentur, me certiorem reddas, hoc nimirum mihi tam gratum erit, quam id quod gratissimum. Quod negotia illustrissimi principis nostri Prussiae et nostra attinet, curabis summo studio in his rebus illius illustritati immo regno Poloniae et rei publicae nostrae inservire in hocque totis viribus incumbas, ut adversarii non possent in causa transmutationis huiusmodi nobis plurimum nocere. Sed de his docebunt te abunde litterae regiae. Tu, ut dixi, de his et aliis rebus mihi quam diligentissime scribes. Vale diu felix.
Ex arce Cracoviensi, VII Aprilis M D XXX-o.
Christophorus a Schidlowyecz in Sczmielow et Magna Opatow, castellanus et capitaneus Cracoviensis ac regni Poloniae supremus cancellarius etc. vester totus bonus amicus manu propria