Letter #3475
Paweł Sebastian KRASSOWSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-04-23
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico domino Ioanni Dantisco oratori regio, amico carissimo
Salutem pluriam, clarissime vir.
Scio te habiturum multa volumina litterarum, quas te legere et illis satisfacere oportebit, ideo meas eo breviores dedi. Tituli illi magnifici valeant.
Exposui ero meo omnem tuam necessitatem et desiderium, qui pro suo erga te amore causam tuam tanta diligentia egit, quantam vix exigeres ab amico, et pollicetur adhuc multa.
Ex litteris regum nostrorum cognosces, quae sit mens illorum. Maluissem ego, qui te ut me ipsum amo, ut redires sine mora. Sed cum illis ita placuit, ferendum est et bene sperandum.
De illis versiculis ago et habeo tibi maximas gratias. Delector enim illis plurimum, eo quod oculos aperuisti illis, quibus calamitas nostra ignota fuit. Ego pro illis fidem et integritatem meam tibi remitto. Vale et mea servitute, uti unius ex minimis suis, uti velis.
Ex arce Cra[coviensi], die Sancti Gregorii 1530.
Paulus Decentius [subscripsit]