Letter #3476
Hieronymus AURIMONTANUS (GÜRTLER von Wildenberg) to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1530-04-24
received Mantua, [1530-05?]-27 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Egregio omnifariamque doctissimo domino Ioanni Dantisco, utriusque iuris doctori clarissimo etc., sacrae maiestatis regiae oratori, amico tamquam fratri suo carissimo
Salutem plurimam dico.
Nolim te praetereat, Compater mi carissime, reverendissimum Culmensis dioecesis episcopum me praesente XXIII Aprilis diem obivisse extremum. Quapropter vellem te vitae tuae habere rationem, ut iam tandem senio confectus post ingentes animi tui labores quieti tuae tamquam miles emeritus consuleres, nec insegniter ad episcopatum Culmensem nanciscendum apud serenissimam maiestatem regiam summis conatibus instares. Est enim episcopatus opimus reditibus plurimum auctus atque structuris pulcherrimis instructus, episc<op>atui Varmiensi paulo inferior. Facito itaque pro prudentia tua, quicquid velis, admonitiunculam tum hanc meam aequo animo feras, rogo et oro, Hieronymi tui aliquando memor. Venerant praeterea huc seniores Culmensis ecclesiae canonici, dominus Martinus Zcema et dominus Nicolaus Crapitius ad tuendas res futuri episcopi, sed sero nimis obitum domini sui rescientes parum utilitatis consecuti sunt, primus enim, ut aiunt, aderat. Vale et rebus tuis consule diligenter, et me tibi commendatum habe.
Datae Loboviae, XXIIII Aprilis, anno ab orbe redempto 1503.
Hieronymus tuus, artium et medicinarum doctor, civis Thoronensis etc.